111
CAPVT XXI
sa frigida, debilitatum fortificat.
Pectus.
Vocem ex causa frigida deperditam re¬
staurat, anhelitum ut actum usa fetidum
remouet. Id cum praecipue stomachi uitio
uenerit. Asmati ex causa frigida ac uento¬
sa succurrit, cum decoctione caricarum
aut liquilitię potata. Peripneumonię tre
mori cordis ex uentositate & causa frigi¬
da subuenit. Adde quod nihil melius ea
est in ulceribus & humerosis exituris man¬
millarum desiccandis, & extenditur ad
maligniora uirtus sua, ut dicetur. Et asse¬
ruerunt quidam quod eius usus cum tyriaca om¬
ni die, corab aëre epidimico defendit.
Neque remedium hoc detestor suis in tem¬
poribus moderatum, de quo post. Pul¬
monis humiditates superfluas exiccat,
resoluitque.
Stomachus.
Frigido stomacho & phlegmatico & hu¬
mido, pauca cum caliditate coniuncto, mi¬
rum in modum intus & extra subuenit.
D ij