867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 643
tur, & igne primùm lento, postea auctiore vrgetur dum nihil ef¬
fluat. Praestantissimum est oleum ad dolores praesertim poda¬
gricos sedandos, vulnera, vlceráque curanda. Ex gummi elemi
eodem modo quo ex cera oleum preciosissimum elicitur. Simili¬
ter etiam ex pinguetudinibus animalium olea parantur, dum ip¬
sis arena, vel laterum particulę adduntur, & ex igne distillantur.
OBSERVATIO.
In extillandis oleis diligenter aduertendum est, vt ignis op¬
timè curetur, ne vel remissiore facto, aut extincto, spiritus suppri¬
mantur: vel nimiùm aucto, illa adustionem resipiant, foeteant, co¬
lorémque immutent. quod si accidat, humore aliquo perfusa, in
fimo equino, aut aqua calida macerari priùs: deinde ex cineribus
calidis stillari debent. sic nanque & puriora, & suauiora reddun¬
tur. Porrô olea ab aquis quibus aut supernatant, aut subsident,
separantur, quando vel cochleari metallico aufferuntur: vel per
infundibulum vitreum colantur, ita vt vitri foramen angustum
in fundo cera obturetur, ne quid emanare possit: deinde aqua,
& oleum simul infundantur, sinanturque dum alterutrum aut
fundum, aut altum petat: postea cera acu perforatur, & diuersis
vasis, si oleum subsidet primo, mox altero aqua excipitur, & in
sum singula reconduntur. atque hęc satis de oleis simplicibus per
ignem euocandis: quorum distillationes si noueris, ipse propedi¬
em plura parare addisces. MATHETES, Quae tandem remedio¬
rum summa & nobilissima tum olim à veteribus sunt habita, tum
etiam hodie à recentioribus existimantur?
DE BALSAMO VERO.
GERON, Balsamum eiusque liquor, fructus, & lignum, quae
Graecis [GR]ὀππβάλσωμον, καρπωβάλσυμον, & ξυλοβάλσαμον[/GR] dicuntur. MATHE¬
TES, Quas facultates balsamum obtinet? GERON, Siccat & calefa¬
cit ordine secundo, extenuatque adeò, vt odoratum sit: sed liquor ma¬
gis subtilis est quam ipsa arbor, non tamen admodùm calidus. Quia
verò vniuersę regiones nunc hoc tam efficaci auxilio sunt destitu¬
tę, rectè oleum nucis moscatae, vel styracis pro opobalsamo substi¬
tuitur: agallochum, vice xylobalsami: cubebae vulgares, pro carpo¬
balsamo. Nuper liquor quidam odoratissimus ex occidentali¬
bus Indijs styraci valdè similis apportari coepit: hunc ipsum qui
adferunt balsamum nominant, quòd notas quasdam illius prae se
ferat, vt meminit in commentarijs suis Matthiolus. Quia verò
balsami lacrymam lactei coloris tempore Dioscoridis fuisse con¬
stat, nouus hic liquor vera stacte, vel styracis succus magis, quàm
balsami esse videtur: eáque de causa non absurdè idem veri loco
AA 2
Oleum gummi
elemi
Olea ex pingue¬
tudinibus.
Correctio oleorum
foetidorum.
Separatio oleori
& aquae.
Balsami vires.