867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 645
sescuncia: florum lauendulae vnciae quatuor: olei glandis vnguen¬
tariae vnciae sex. arida in puluerem teruntur, liquoribusque ad¬
miscentur, & diligentissimè vi ignis commensurati distillantur.
primùm aqua clarissima effluit admodùm subtilis, quae igni ad¬
mota admirabili quodam modo flagrat, atque balsami aqua vo¬
catur: mox oleum coloris aurei emanat, quod balsamum appel¬
lant: deinde profluit, ruffo colore praeditum. MATHETES, Quas
vires variae istae partes balsami habent? GERON, Aqua quę priùs
extillauit hausta, ventriculi imbecillitatem mirificè iuuat. nam
tum pituitam, tum flatus valenter consumit: quia verò acerrima
existit, sola per se dari nequit, nisi ex vino, aut iusculo aliquo. Li¬
quor qui secundò distillauit, caeteris praefertur: neruorum vul¬
neribus, articulorum cruciatibus, conuulsis, resolutis, commitiali¬
busque mirabili modo succurrit. Olcum postremum haec omnia
similiter praestat, sed imbecilliùs
ALIVD BALSAMVM ARTIFICIOSVM.
Resinae terebinthinae librae tredecim in aqua ardente cor¬
recta digeruntur: deinde hinc oleum clarissimum subtilissimum
que euocatur: postea florum boraginis, rosarum, buglossi, stoe¬
chados Arabicae, spicae hortulanae, chamoemeli, singulorum pu¬
gillus: seminis fęniculi drachma: anisi, ocymi odorati, poeoniae sin¬
gulorum drachma dimidia: radicum angelicae, enulae, phu, ireos,
acori veri, dictamni, glycyrrhizae, poeoniae, spicę, singulae drach,
mae: corticum citri, arantiorum, singulorum scrupuli duo: her¬
barum saluiae, maioranae, lauendulę, rorismarini, hyssopi, mentę,
betonicae, foliorum lauri, singuli pugilli inciduntur, contundun¬
turque, & ampullae vitreae imposita, omnia olei suprà dicti libris
duabus: phlegmatis olei vel anisi, vel caryophyllorum, vel cina¬
momi distillati, libris quinque perfunduntur, & operculo super
imposito, commissurísque optimè luto circunlitis, ignis subijci¬
tur, & eodem modo, quo olea odoratorum distillantur per vas
refrigeratorium. Deinde fęces florum, herbarum & radicum exi¬
muntur, & styracis liquidae vnciae tres ampullae induntur, affun¬
diturque quidquid proximè extillauit, atque similiter vt antea
euocatur. Quòd si minor aquae portio priùs distillarit, largior
erit affundenda ex phlegmate oleorum quod dixi. vbi iam secun¬
da distillatio cum styrace liquida reiterata fuerit, tum ampullę ex
purgatae styracis canlamitae vnciae duae: myrrhae, laccae, succini al¬
bi, mastiches, thuris, laserpitij odorati, singulae sescunciae in pul¬
uerem redactae imponuntur, & oleum iam tertiò distillatum
cum aqua sua iterum superfunditur: sin etiam hîc aqua desidere¬
tur, psus vt suprà additur, omniáque distillantur. Notari quo¬
AA 3