867
Chemicorum [sic]
medicamenta plus¬
quàm diuina.
Auri potabilis
vires.
Incredibiles sunt
opangeliae.
650 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
facias, quibus Paracelsi sectatores fretos, omnia ferè antiquorum
medicamenta, sola Theriaca & Mithridatio excepto, contemne¬
re & exccrari, suis autem tanquam diuinas dotes attribuere audio.
GERON, Tanta illis arcanorum, & magnalium Dei, vt vo¬
cant, copia est, vt ipsi nescij, cui potissimùm ex illis principem lo¬
cum attribuere debeant: nunc auri magisterium ei quod è stibio:
nunc mercurium stibij ac plumbi, ipsi qui ex auro paratur, praefe¬
rant: nunc argenti, nunc sulfuris, nunc alterius aut metalli, aut rei fossi¬
lis tincturae, generales omnium morborum curationes falso à scri¬
bant. Quidam enim auri liquorem, siue essentiam, siue aurum potabi¬
le, vt appellant, inter caetera medicinę arcana tam efficax esse prae¬
dicant, vt corpus humanum integrum tueri: viciatum pristinae
sanitati restituere: spiritum quasi emortuum reficere: humidum
primogenium augere: corpúsque ipsum adeò roborare possit, vt
eo nihil laudabilius, nihilque majus dici queant. Idem namque auri,
liquor astrictos corporis meatus reserare: vniuersas eiusdem par¬
tes penetrare: sanguinem viciosum emendare: superfluos humo¬
res absumere: omnes corporis facultates, earumque functiones con¬
firmare: quamlibet intemperiem, obstructionem, tumorem, pu¬
tredinem, abscessum, febrem, pestem, delirium, morbum comiti¬
alem, attonitum, cuiusque membri resolutionem, capitis defluxi¬
ones, anhelationes, tabem, pleuritidem, cordis palpitationem,
choleram, iecoris obstructiones, lienis scirrhum, morbum regi¬
um, malum habitum, aquam inter cutem, dolorem colicum, ilia¬
cumque, alui fluorem, lumbricos, haemorrhoidas, renum & veli¬
cae calculos, gonorrhoeam, diabetem, difficultatem vrinae, rami¬
cem, affectus vterinos, menstruorum suppressiones, aut immo¬
deratas eorum purgationes, fluorem album, strangulatum vteri,
eiusque prolapsum, dolorem, sterilitatem: articularios morbos,
vt chiragram, gonagram, podagram, coxarúmque cruciatus:
elephantiam, luem veneream, pestiferarum bestiarum ictus, car¬
bunculum, cancrum, varices, crysipelas, herpetem exedentem,
gangraenam, fistulas, vlcera depascentia, malignáque, & vt sum¬
matim compraehendam, vniuerlos tum interiores, tum externos
corporis morbos, quibus ob extremam prauitatem alio reme¬
dio subuenire nemo potest, hoc alexipharmacum radicitùs euel¬
lere potest. MATHETES, Mirabilia mihi refers: quis quaeso opu¬
lentior feliciorque in hoc terrarum orbe esse poterit, si tam effi¬
cax, tam salutare, támque diuinum remedium consecutus fuerit?
GERON, Metuo, ne qui haec de ipsis praedicant, re ipsa vel mini¬
mum eorum praestare non possint. MATHETES, Ex quibus &
quomodo tam preciosa compositio paratur?
Liquor