111
NONVM
Composita enim actio longiori tempore per
durat, ut gummata maiori non gummata ut
in applicatione eius cum gummi in cura
sciaticae sentimus. Quartus quod impraeme¬
ditate pura dari non debet pueris perma¬
xime, ac iuuenibus. Sed cum ea vinum aqua¬
que alia commiscenda sunt medicorum con¬
silio. Senibus vero securius exhibetur.
his praecipue qui stomachum frigidum &
humidum possident. Neque quotidianus
vsus in omnibus laudandus, uerum quibusdam
detertio in tertium peritorum consilio. Quin¬
tus quod cum mitior spiritibus sit feruenti con¬
formior dum uitae prolongatio queritur,
dosis augenda erit, sicque fiet uarius usus
dum sanitas quęrtur, dumque expelli aegri¬
tudo tentatur. Et ut planius atque firmius.
capiantur quę de ea simplici ac si dictasunt, ac
de composita dicentur. Non inutile facio
hoc in loco uini dignitates potentiasque in
medium ducere. Nam cum reseratae cer¬
ta cum ratione fuerint non haesito quin cre¬
dulitas fidesque dicendis amplior dabitur.
in