867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVSI VII. 653
raturque, & ex aqua vitae praeparata per mensem digeritur, dum
succus appareat, cuius scrupulus ex spiritu, vel humore alterius,
rei propinatur. MATHETES, Quid de oleo auri Paracelsus habet?
GERON. Hoc quoque per acetum in succum solui, separarique,
deinde macerari in succo chelidonij, & aqua vitae praeparata,
postea per balneum extillari docet, dum in fundo oleum crassum
resideat: huius grana decem ex aqua vitae dantur. Aliâs etiam
sic refert: Aurum per regale cementum ex plumbo in calcem re¬
digitur: deinde purgatur: postea horis viginti quatuor in aqua
vitae digeritur: atque tunc oleum prouenit, praestantissimum
Chemiae magisterium. MATHETES, Nullus praeterea liquor ex
auro elicitur? GERON, Vtique, quem aurum diaphoreticum no¬
minant, & hoc pacto conficitur. Vas vino rubro nigróque opti¬
mo repletur, & in aquam frigidissimam collocatur: deinde duae
habentur patellae aureae, quarum vni quae alteram excipere po¬
test, linteola rara & exigua induntur, atque sic illa vino imponitur:
posteà his incensis, altera alteri statim immittitur, siniturque, dum
omnia comburantur. vasculis iam refrigeratis, semotóque cine¬
re, oleum colligitur: idque toties repetitur, dum satis collectum fue¬
rit. Tandem omnis liquor ampullae inditur, & ex cineribus cali¬
dis per operculum stillatur: hoc multi pro auro potabili vtuntur,
& lecreti loco habent. atque hunc in modum ex aliis etiam me¬
tallis olea elicere possumus, vt ex argento ad oculorum affectus:
ex aere ad cutis vitia, sic vt foris inungantur, non autem intrò su¬
mantur. MATHETES, Quid si operosae istae auri medicinae, mor¬
bo postulante, statim haberi nequeant? GERON, Tunc ipso cum
hydrargyro in puluerem redacto, & ex sulfure in igne laeuigato,
purgatoque & eloto optimè vtuntur. Sic oleum, siue balsamum
auri paratur, quod Paracelsus butyrum & axungiam Solis nomi¬
nat: quod tum intrò sumptum tum foris inunctu, quaeuis vlcera
maligna, etiam elephantiasim eiusque species curare, & vt sum¬
matim dicam, plus pręstare scribit, quàm humana mens compre¬
hendere possit: habet hoc modo. Auri in lamellas tenuissimas
redacti drachma, cum olei è pino semuncia miscetur, inditurque
vitro, & digeritur per mensem: deinde oleum abluitur, & puluis
qui in fundo vasis remanet, ex melle adhibetur. Vel sic rectiùs,
foliorum auri drachma, olei mastichini distillati drahmae sex mi¬
scentur, maceranturque in fimo equino diebus triginta: deinde
oleum ex calida aqua abluitur, & aurum spititu vini perfunditur,
digeriturque diebus duodecim: posteà per balneum extillatur,
dum oleum in fundo butyri instar remaneat, quod ter in septima
na vlceribus inungitur: quinetiam membris conuulsis, & quouis
BB
Oleum auri.
Aurum diapho¬
reticum.
Balsamum auri.
Butyrum solis.