867
Aliud stibij oleum.
Mercurius stibij.
Vittum stibij quia¬
bus vtile.
664 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
mysteriorum modum, funditus aufferre, corpus ad perfectam
absolutámque adeò sanitatem reducere dicitur, vt nihil ad hanc
ampliùs requiri, nec vllo cuiusuis generis morbo infestari queat.
MATHETES, Quae alia ex stibio parantur medicamenta.
OLEVM STIBII.
GERON, Essentiae succedit oleum eius per se ex aqua rori¬
da, vel cum sulfure, & sale fossitio paratum. huius grana tria ex
vino, vel liquore faecularum vini & chalcanthi potui sumptae,
quam subter cutem intra dies paucos curant: grana duo ex theri¬
acae drachmis duabus deuorata pesti, morbísque venenatis me¬
dentur: trium guttarum instar, vel amplius ex aqua vitae sum¬
ptum conuulsioni, morbo attonito, aliisque cerebri affectibus
succurrit: dolores podagricos, colicósque sedat, febres discutit:
vesicae vlceratę opitulatur: vlcera maligna, cancrum, fistulas, pha¬
gadaena, herpetem, omniaque cutis vitia mirabiliter sanat. Aliter
quoque paratur ex pulueris stibij, salis fossitij, vtriusque libris tri¬
bus. haec super ignem in fictili vruntur semper agitando, vsque
dum virescant: deinde tritis aceti stillatitij optimi additur, quan¬
tum ad vniendum satis est: postea macerantur, & per ampullam in¬
curuatam igne acerrimo oleum rubrum extillatur, quod à phleg¬
mate ex balneo separatur. Vel, stibij in puluerem detriti libra
cum salis communis torrefacti aequali portione conteritur, indi¬
turque retortae luto obductae, & ex igne vehementissimo oleum
euocatur: quod licet externis corporis vitijs magis conueniat:
non pauci tamen per os etiam exhibere non dubitant. MATHE¬
TES, Quid de stibio in vitrum redacto sentis?
VITRVM STIBII.
GERON, Licet Paracelsum, aliósque viros doctos ante illius
tempora, sicut etiamnum hodie, hoc feliciter vsos fuisse constet,
sunt tamen qui hoc damnent, eiusque loco mercurium inde con¬
flatum vsurpandum potiùs censeant. Est autem vitrum stibij
medicamentum efficax valénsque: quod si probè praeparatum à me¬
dico perito rectè exhibeatur, salutare esse: sin ab imperito offera¬
tur, venenum, multorumque morborum causa saepe existere so¬
let. quare qui eo vti volet, is morbi, aegrique, & temporis ratio¬
nem habeat oportet. MATHETES, Quibus igitur rectè datur?
GERON, Iis, qui ad vomitum sunt procliues, stomachum fortem
habent, thoracem amplum & latum, quique vomere aliâs consue¬
ti sunt, & quibus humorum materia sursum fertur. qui verò dif¬
ficulter vomunt, viribus imbecillis sunt praediti, in his cauen¬
dum est, ne stomachus ex eius vsu grauiùs vellicetur, distenda¬
turque,