111
CAPVT XXVII
Si itaque sic esse concedimus, quod minime
negare potest, ut quid de ardenti aqua di¬
cemus, quę uini pars est spirituosa nobi¬
lior atque potentior. Nunquid in eos effectus
illam posse negandum est, cum orta in uirtute
suis attestentur principijs? Nunquid non ma¬
xime colenda est. Nunquid non amplexanda
est. O bone Deus, quantum in spirituum aug¬
mentum, inque restaurationem subitam accedat
ex datis facile colligimus, testante Medi¬
corum duce. Omnium subito & uelociter
nutrientium est uinum. Spiritus enim animę
prima sunt instrumenta, ut corpus uiuat
nutriatur, uitaque in longum deducatur, cur itaque
cum aqua ardens sic in spitus subito transeat,
& ex ea nutriantur, eam ad uitae conseruatio
nem, prolongationemque accedere insolens
negabitur? Eadem enim similitudo uide¬
tur aquę ardentis ad distillatam carnis aquam,
quae carnis ad uinum. Cur itaque aquam
ardentem non laudabimus in spirituum
restaurationem, ut illam posse, cum sit uini
pars nobilior: quod omnium, ut actum est,