867
Sal fecularum
vini.
Flores stibij.
Balsamum terrae
666 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
non tamen laudatur, propter chrysocollam & crudum stibium
quae induntur, vt faciliùs eliquescat cinis. Alij stibium contri¬
tum priùs ex aqua & sale purgant: deinde hunc abluunt, dum ni¬
hil eius percipiatur ampliùs: postea exiccant, & igne in calcem re¬
digunt, dum omnis sulfurea qualitas euanescat: tandem liquefa¬
ciunt funduntque, vt superiùs docui. Simile quoque medicamen¬
tum, quod rubedinem vocant, ex stibio conficiunt, hoc pacto.
RVDEBO STIBII.
Faeculae vini induratae & in calcem albam adustae, ex aqua
tepida stillatitia dissoluuntur: deinde hęc sinitur, dum illae reside¬
ant: mox aqua effunditur, & recens faecibus admiscetur: haec
bi resederit, aqua seiungitur iterum vt priùs: atque hoc tandiu
repetitur, donec nulla acrimonia terrae siue calci insit: postea
qua collecta ampullae imponitur, incoquitúrque quo vsque sal
faecularum vini acre in fundo remaneat. Atque tunc salis huius
vnciae tres, ex aquae selibra soluuntur, inijciturque stibij in pulue¬
rem optimè detriti semuncia, & in sartagine modicè coquitur, vt
oua duriuscula solent: tunc aqua clara admodùm euadit, quę vbi
refrixerit, rubescit, congelescitque congelati instar. mox aceti stil¬
latitij modicum infunditur, & salis acrimonia, stibiíque malitia à
rubedine seiungitur, ipsáque in fundum residet. tum omnis hu¬
mor, relicta rubedine, effunditur, atque haec aqua dulci stillatitia
eáque tepida aliquoties perfunditur, abluiturque, quoad nihil
acre subsit. tandem exiccatur ad puluerem rubicundum, cuius gra¬
num vnicum, vel dimidium exhibent. His annumerari etiam po
test albedo, siue flores albi stibij: Paracelsus antheram alibi nomi¬
nat. fiunt autem dum puluis ipsius in altum vrgetur igne pri¬
mùm lento, deinde acriore, quo vsque laeuigatus niuis instar
albescat: cùm ad varios corporis affectus, tum ad colicos dolores
vtilis. MATHETES, Quod post stibium fossile extat, ex quo etiam
tam preciosa Chemicorum remedia conficiuntur?
BALSAMVM SVLEVRIS.
GERON, Sulfur, quo d inter terrae resinas praestantissima
existit, balsamum, anthos, & sonath per literarum transpositio¬ 35
nem Paracelsus vocat, eiusque essentiam, inter omnes tincturas,
post illam quae ex auro fit, primas facilè obtinere scribit. Sapphy¬
ricum anthos, siue balsamum inquit, vim & naturam habet non
tani vt morbos pellat, quàm vt corpus vitae longae, quod syde¬
rum influxioni impressionique obnoxium est, integrum reseruet.
Idem sulfur luteum si per vini spiritum resoluatur, & ex aqua vi¬
tae potui detur, iecur ab omni morborum iniuria liberat tuetur¬
que: pul¬