111
CAPVT XXVIII
neglecta per manus Laicorum, longis iam
annis oberrauit. Quam cum maturius in¬
telligere uolueris, Illustrissime Princeps,
non haesito eius uirtutes te ita allicere, ut
ad eam colendam sumendamque maxima
cum dignitate accedas. Quare Sophisti¬
cis rationibus aures non sunt praestande¬
quibus nonnulli detestari conati sunt. Si¬
leant itaque, qui eius dignitates non noue¬
runt, omninm rerum distillationes non
nisi uoluntarie spernentes. Haec autem om¬
nia oculis tuae Dignitatis anteponere con¬
cepi, cui neque prudentia neque literarum co¬
pia defuit, ut sic spectanda uideres iudi¬
caresque deinde si ex principiis Alchimię
Hermetis Philosophi, Petri Hispani,
Arnoldi de uilla noua, cuius et adhuc tan¬
ta extat in opere medicinae experientia,
ut alterum Apollinem Medici praedicent.
Si Raimundi uiri quippe diuini, si insig¬
nis medicinae splendor Thadaei medici
si que plurimum philosophantium autho¬
ritas ita ieiune spernenda est? Sique eorum
E