867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 673
drargyrum repurgatum à sordibus solùm ampullae indatur, & in¬
aequali aquae validae, vt diximus, pondere supra cineres modicè
soluatur: deinde quòd haec per arenam paulatim euocetur, dum
puluis rubicundus in fundo remaneat. is posteà catillo imponi¬
tur, & leuiter incalescere sinitur: vel in patella fictili vitreata, vino
subtilissimè destillato aliquoties perfunditur, incenditúrque:
hoc exusto, puluis aqua rosacea diluitur, exiccaturque: tandem
terum vinum admiscetur, & accenditur, collocaturque in locum
calidum, donec siccus euaserit. Quidam vncias quatuor hydrar¬
gyri, in vncijs sex, aut octo aquae validae distillatae ex salis nitri &
aluminis pari mensura, soluunt: mox aquam ad pulueris siccitatem
extillant, & in catillo modicè exurunt, vt docuimus, reseruánt¬
que in loco calidiore: ne humore infectus, tandem in pristinam
suam formam conuertatur.
Hoc hydrargyri medicamentum, aliâs quoque turbit mi¬
nerale, & ostrutium, nec non aurum diaphoreticum Chemicis qui le¬
busdam vocatur. licet enim idem alio, atque alio modo praeparent,
eundem tamen ferè vsum & facultatem habet cum illo. nonnulli
hydrargyrum per aquam ex ouorum albis, eorumque testis calci¬
natis paratam, in puluerem rubicundum redigunt, atque hinc cum
liquore chalcanthi essentiam extrahunt. Alij super duas partes
pulueris laterum rubrorum subtiliter tritorum, & vnam salis fu¬
si portionem, aquam valentem inspergunt, rursusque extillant: de¬
inde hanc bis térue ab hydrargyro extrahunt: postea nouies, aut
decies puluerem illius supra marmore vino stillatitio excipiunt,
restillantque: tandem in aqua ouorum à calce sua prolecta mace¬
rare, & aliquoties stillare permittunt. Alíqui ex sale nitri aquam
validam conficiunt, in qua hydrargyrum soluunt, redigúntque
in puluerem album: hunc in catillo excandescere sinunt: deinde
rursus aquam ex chalcantho, & alumine confectam affundunt, re¬
uocántque per operculum: hinc calcem illam ex aqua stillatitia
diligenter ab aluminis, & chalcanthi spiritibus extillando repur¬
gant, dum nulla percipiatur acrimonia: posteà ampullae indunt,
& decies, vel duodecies vino correcto perfundunt, retrahunt¬
que, & tandem igne vehementi, donec ampulla excandescat, vr¬
gent. atque tunc hydrargyri puluis dulcis sanguinis instar rube¬
scit. MATHETES, Quo pacto hi aquam valentem distillant? GE¬
RON, Alumen & chalcanthum singula per se ex ampulla argilla
obducta, dum spiritus prouenire desinant, igne primùm lento
deinde fortiori pellunt: posteà vtriusque aquae selibram, aceti stil¬
latitij optimi sesquilibram, albuminum oui ad duritiem cocto¬
rum libras quatuor miscent, & bis ex igne prouocant: atque tunc
Turbit minera¬
le
Hydargyri pul¬
uis per aquam al¬
borum ouorum.
Aqua valida ex
alumine, chal¬
cantho, aceto, &
albis ouorum.