111
CAPVT XXIX
confirmare uidetur. Nam cum in fundo
cyathi cocleare unum ardentis aquae in¬
iectum fuerit ex postea accensa, eius qui¬
dem flamma per octauum hore durabit,
quod equidem absque humiditate grandi
esse non potest. In qua sic flamma pabulatur,
quinimmo grossitie quadam & uiscosi¬
tate participare uidetur. Sic itaque humi¬
dam esse relinquitur. Verum quod sicca
sit pronuncianda magis sam scriptum sit.
Quam rem confirmare uidentur autho¬
ritates in contrarium, quibus uinum cali¬
dum esse & siccum enuntiatur.
Et experientia affirmat cum urens & cau¬
stica sit, quae calidi & sicci sunt operatio¬
nes. Nam in fundo cyathi combusta iam ui¬
trum calidum reddit, ueluti ignitum ferrum
ferueat & tangentem urat. Res itaque sic in
controuersia posita est. Plurimi Alchimi¬
zantes eam humidam esse dixerunt, non
distinguentes humiditatem actualem a
potentiali, cum philosophiae dogmata
nescierint. Caeteri siccam.
E ij