867
Oleum salis ar¬
maniaci.
Salis Armeniaci
in altum aleua¬
tio siue sublima¬
tio.
Oleum salis nitri.
Chalcanthi vire.
676 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
quoribus dixisti, ex salibus quoque parata intrò sumuntur, &
foris tutò adhibentur?
OLEA EX SALIBVS.
GERON, Vtique, si per ignem rectè praeparata, ipsorum
crimonia contemperetur, obtundaturque. Sic enim ex sale fossi¬
li, praeter id quo metalla & lapides in liquorem resoluuntur, aliud
quoque conficitur, quod morbo arquato, aquae inter cutem, do¬
loribusque medetur. Quod ex Armeniaco sale prouenit, si gutta¬
rum instar ex vino sumatur, linteolo autem in eodem madefacto
oculi perfricentur, horum lacrymas cohibet, visumque acuit: his
qui membrana obducti sunt, penna illitum, vnicè auxiliatur. quin¬
etiam idem si ex aqua vitae offeratur, laterum punctiones statim
discutit: cor, pulmones, & iecur reficit: difficultati vrinae, ipsiús¬
que stillicidio subuenit: vesicam purgat: colli inflammationi, &
linguae scabritiei, eiúsque vitio quod ranunculam appellant,
opitulatur: vulnera curat, dum carnem putridam consumit, no¬
uámque generat. MATHETES, Meministi superiùs huius salis in
altum eleuati: quomodo hoc fiat nunc etiam indices? GERON,
Magnus eius vsus in Chemia existit. eleuatur autem siue subli¬
matur vt vocant, vel ex squama ferri, vel ex arena repurgata, vel
per faeculas vini exiccatas, & in salem redactas, hoc modo: Sal
Armeniacus cum aequali squamarum ferri pondere conteritur
inditurque vasi, & igne primùm exiguo, posteà adauctiore vrge¬
tur, donec excandescat: in eòque caloris gradu seruatur horis
duodecim: deinde refrigeratis omnibus, eximitur id quod eleua¬
tum est, & cum pari salis praeparati pondere, rursum in altum pel¬
litur, vt antea: idque toties reiteratur, donec sal niuis instar albe¬
scat. MATHETES, Quas vires oleum ex sale nitri paratum obti¬
net? GERON, Si trium guttarum modo manè ex vino assumatur,
ventriculi humores incidit, dissipátque: vesicam à superfluis libe¬
rat, mucosósque digerit: sanitatem conseruat: vino dilutum, oris
putrelaginem auffert: linguae aridae, scabrae, tensae, liuidae, nigrae
calidaequae, nostrates die Bteijne appellant, medetur: pleuritidi
praesens est remedium, si eius drachmae duae, vini exiccati drach¬
mae quinque misceantur, & ex his drachma dimidia, vel vna &
semis in aqua fontana, aut vino generoso ter quotidie potui exhi¬
beatur. Vlceribus cauis conuenit ex aqua plantaginis, chelido
nij, & foliorum quernorum. His annumerari etiam debent illa,
quae ex sale communi fieri suprà docuimus. MATHETES, Quae
ex illo salis genere parantur remedia, quod aliâs atramentum
sutorium, siue chalcanthum, barbaris vitriolum nominari dixi¬
sti? GERON, Hoc non infimum inter terrae fossilia locum obti¬
net. magna