111
VNDECIMVM
Senilis passio est & si quando aetas alia
illa grauiter molestetur renes oppilatos
aperit & lapidem in eis induratum con¬
minuit, extraque expellit cuius descriptio
haec est.
Recipe radicum sparagi, brusci, feniculi
petrosilini, raphani, iringorum, milijso¬
lis seminum genestrę, endiuię, scariolę,
capillorum ueneris ana. Haec omnia pri¬
us contusa minutimque incisa in quantita¬
te suffcienti ardentis aquae bis distillatae
infundenda ponantur. In eaque sic horis
octo resideant. Et postea suaui cum igne
ut decet distillentur. Maiorem autem uim
sic habere uidetur. quam Thadeus medicus
insignis sua & nostra in aetate princeps
ordinauit. Nam operam fortiorem sic age¬
re videtur, cum lapidem in uesica indu¬
ratum frangat. Est quidem fortius anti¬
dotum quod in uesica, quam quod in renibus lapi¬
dem frangit & comminuit, tremori paraly¬
sique mirum in modum subuenit, & dolorem
colicum ex causa frigida uenientem tollit.
Iuuentu¬