867
706 MEDICINA VETERI ET NOVA
res crudos concoquit, resoluit, & laxat: rigores febrium, accessio¬
nis initio spinae illitum, abigit: somnum conciliat. Inferiùs subdi¬
tum, vteri durities emollit: menstrua promouet: lassitudinem di¬
scutit: dolores articularios subleuat.
OLEVM LILIORVM.
Florum liliorum alborum, abiecto eo quod croceum est,
vnciae quatuor, in olei veteris libra macerentur insolenturque per
triduum: deinde primis exemptis proiectisque folijs, recentia alia
rursus indantur, iterúmque insolentur: id etiam triduo faciendum est.
atque sic illud reponendum. Calidius hoc est, quàm chamoemeli¬
num, aut anethinum: concoquit, resoluit, & digerit.
ALIVD EX LILIO COMPOSITVM.
Foliorum liliorum alborum vnciae nouem: mastiches, calami
aromatici, carpobalsami, singulae vnciae: caryophyllorum, cina¬
momi, singulorum Emuncia: croci (alij drachmam ponunt) dra¬
chmae tres. Omnia exceptis liliorum folijs, ex aqua viginti qua¬
tuor horis macerentur: deinde paululum incoquantur: postea
additis lilijs, oleíque veteris libris duabus, rursus modicè ferue¬
fiant. Postremô omnia vase vitreo indita, diebus quadraginta in¬
solentur: oleum colatum reponitur. Vtrunque oleum calefacit,
concoquit, resoluit, digerit: dolores thoracis, ventriculi, coli, vte¬
ri, renum, vesicae, à frigore contractos, sedat, lenitque: vterum
praeclusum aperit: induratum soluit: nec non corroborat, & men¬
ses educit. Potum grauidis facilem partum conciliat: bilem per
aluum excernit: vrinam ciet: sudores euocat: sed stomacho aduer¬
satur. Extrinsecus capitis vlcera manantia, furfures & feruidas
irruptiones hyeme contractas sanat.
OLEVM LVMBRICORVM.
Lumbricorum terrestrium selibra, in vino albo diligenter
eluatur, incoquatúrque in olei rosacei omphacini libris dua¬
bus, & vini vncijs duabus, in vase duplici dum vinum consuma¬
tur: deinde omnia colentur, exprimaturque oleum leniter, & in
vsum reponatur. Neruos perfrictionem expertos fotu recreat, do¬
lorésque articulorum mitigat, conuulsionibus etiam, & relolu¬
tionibus accommodatum.
OLEVM EX STYRACE.
Styracis vnciae tres: olei sesamini libra: vini quod satis est.
coquantur in duplici vase, dum hoc consumatur: colatum repo¬
natur. Vehementer calefacit, emollitque: eóque renibus ex frigo¬
re dolentibus, vtero, neruis, musculis, tendinibus, artubus con¬
fert, duritiésque eorum emollit. fotu neruis & vulneribus accom¬
modatur. MATETHES, Quae in secundo habentur calida?
OLEVM