111
VNDECIMVM
de quo actum, claretum fiat. Ex postea in
distillatorio ponantur.
Prima itaque quae exibit, aqua clara ac per¬
fecta erit, sicque secunda. Tertia uero ne¬
gligatur. Et huius aquae uis tanta est, ut
etiam exterius applicata in curandis aegri¬
tudinibus quam potenter ualeat. Additurque
muscus in peciola ligatus sic in ea conti¬
nue residens, cuius quantitas consilio me¬
dicorum moderanda est. Plurimi enim
sunt, qui eius odorem non tollerant: Non
nulli quos summe delectat. Coclear unum
ab eodem dosis inscribitur singulo die
ieiuno stomacho. Consuluitque in com¬
mutationem lapidis in uesica, ut de quar¬
to in quartum eius aliqua pars in cuno,
quod in mensa bibitur, infundatur. Quae¬
rés si mensibus sex adusque octo seruabi¬
tur, aut anni tempore omnem in uesica
induratum lapidem franget, atque commi¬
nuet. Quod si dulcuratio delectabit, id
ad uoluntatis libitum fieri poterit, in ea
infundendo liquiritiam, non zucarum, quantum
ipsum