867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 717
tur, seruaturque. quantò enim antiquius, tantò efficacius existit.
Extenuat, in altum penetrat, digerit, & materiam omnem excre¬
mentitiam consumit. ideo morbo commitiali, resolutioni, vertigi¬
ni, obliuioni, & frigidis lienis, renum, vesicae, vteri, neruorum,
articulorum, & reliquarum partium affectibus conducit. Porrò
calidum in tertio, vel quarto incipiente, existit, quod ex euphor¬
bio in hunc modum habet.
OLEVM EX EVPHORBIO.
Euphorbij semuncia: olei ex violis luteis vnciae quinque:
vini odorati tantundem. Incoquuntur, dum vinum consuma¬
tur. Frigidos cerebri, & neruorum affectus, capitis dolorem, &
hemicranicum, lethargumque naribus inditum iuuat. Praeterca
articulorum, iecoris, & lienis dolores mitigat. atque haec de tem¬
peratis & calidis. MATHETES, Nunc etiam frigida eadem serse
enumeres. GERON, In primo ordine frigidum est, quod ex rosis
ad hunc modum conficitur.
OLEVM ROSATVM.
Foliorum rosarum rubrarum recentium, quae nondum pe¬
nitus sint apertae, vnguibus autem detractis, sedecim vnciarum
instar, ex olei communis libris quatuor macerentur, insolentur,
que diebus octo: deinde rosas eximito exprimitóque: posteà alię
earum loco substituantur, atque id etiam tertiò fiet: tandem co¬
letur oleum, serueturque. Refrigerat & astringit, eóque inflam¬
mationibus auxiliatur: ventriculum aestuantem restinguit: inte¬
stinorum erosiones, clysteribus inditum, & dolores dentium, si
eo colluantur mitigat, sedatque.
OLEVM ROSATVM MESVAE ABSOLVTVM.
Folia rosarum rubrarum recentium apertarum, vnguibus
detractis, trita quo voles pondere, in oleo maturo, vel sesamino
recenti, aqua fontana aliquoties loto, in vase vitreo obturato,
septem diebus macerentur, insolenturque, & posteà in vase du¬
plici tribus horis coquantur: expressis illis abiectísque, noua im¬
mittantur, atque eadem etiam septem diebus insolentur, coquan¬
turque in balneo, & exprimantur vt antea. Tertiò iterum noua
indantur alijs reiectis. Tandem rosarum maceratarum succo ad¬
dito, quantum quartam partem aequet, vase contecto, diebus
quadraginta insolentur. oleum excoletur, atque iterum diu So¬
li exponatur. Roborat, & soluit, commodè lenit, & mitigat.
OLEVM ROSATVM OMPHACINVM,
ad eadem efficax.
Olei omphacini loti libra: rosarum rubrarum quibus vn¬
gues sint adempti, vnciae quatuor. Ronsae tritae oleo imponun¬
GG 3
CALIDA IN
TERIIO, VEL
QVARTO
INCIPIEA¬
TE.
OLEA FRI¬
GIDAI.
RIMOOR¬
DINE.