867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 719
reponaturque. efficacius autem est oleum, si populi gemmae se¬
cundò & tertiò recentes imponantur, alijs abiectis. Conuenit ad
capitis dolorem, articularem, nephriticum, podagricum, haemor¬
rhoidumque & aliarum partium.
OLEVM EX NVCIBVS AVELLANIS.
Hoc oleum plus essentiae terrestris & frigidae habet, quàm
quod ex nucibus regijs paratur: nonnihil tamen caloris obtinet,
quo resoluit, & dolorem lenit. sicca autem sua facultate, humores
qui arthritidem generant, absumit. MATHETES, Quae in secun¬
do ordine frigida habentur? GERON,
OLEVM LIGVSTRINVM, SEV CTPRI¬
num vulgo ex Alkanna.
Florum ligustri, siue cypri, vnciae quatuor: olei veteris vn¬
cię decem. Paratur vt rosatum. in penuria florum, folia cum mo¬
dico vino bis mutata, coquuntur eadem olei mensura. Partes ner¬
uosas roborat: capillos à canitie vendicat.
OLEVM EX NYMPHAEA VVLGO
nenupharis.
Florum nympheae viridium alborum vnciae quatuor, in
olei omphacini libra macerentur eodem modo, quo superiùs de
violis dictum est. Magis refrigerat quàm violaceum, & minùs
quàm ex papauere confectum. saepè tamen cùm somnum pro¬
uocare volumus, cum oleo ex papauere hoc permiscemus. Intem
periem calidam quarumcunque partium restinguit, veneremque
coërcet, naturalibus inunctum: nec non somnum etiam per se in¬
ducit, fronti obductum. fit etiam oleum ex luteis floribus nym¬
phęae, & oleo omphacino, eiusdem ferè efficaciae.
OLEVM EX RANIS MESVAE.
Capita ranarum veterum instar selibrae: coquuntur in olei
sesami sextario dimidio, in vase vitreo bene obturato, donec ipsa
ab ossibus resoluantur, sicuti in oleo viperino fieri diximus. Po¬
dagram, & alias articularis morbi species ex calore contractas le¬
nit: feruorem in febribus ardentibus restinguit, fronti & tempo¬
ribus illitum. quinetiam somnum conciliat. Porrò in tertio ordi¬
ne absolutè frigida sunt ea quae sequuntur.
OLEVM EX PAPAVERE ALBO.
Non solùm hoc ex floribus, sed etiam ex capitibus & folijs
paratur mitius, ac tutius. quod autem ex nigro conficitur, stupe¬
faciendo est efficacius. Quinetiam ex vtriusque papaueris semi¬
mine oleum exprimitur, amygdalini, aut balanini modo, sed su¬
periore in usitatius. Calidam intemperiem discutit: febrium ar¬
dores, & vigilias mitigat: fronti, naribus & temporibus illitum
GG 4
FRIGIDA
IN SECVN¬
DO.
FRIGIDA
INTERTIO
ABSOLV¬
TE.