867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VIII. 721
ex gagate lapide, ex petroselino, & ex castoreo componuntur.
Articulis affectis, quando defluxionibus infestantur, omnia astrin¬
gentia idonea sunt. vbi resiccari, & constringi debent, validè re¬
siccantia, & discutientia conueniunt, quando morbus iam decli¬
nat, vt oleum ex sulfure, ex chalcantho, ex spica, ex ruta, ex nu¬
cibus communibus, ex nuce Indica, ex nuce moscata, & quod ex
mace paratur. Neruis idonea sunt, quae validè siccant, & modicè
astringunt. Cùm remissio partis, aut apoplexia, aut paralysis facta
iam est, oleum mastichinum & lentiscinum maximè commen¬
dantur. non autem irinum in paralysi adhiberi debet, vt quod
emolliat & soluat: sed leniter astringentia, vt iam diximus adhi¬
benda sunt. in conuulsionibus autem, quae flatus discutiunt. Ocu¬
lis etsi ob essentiae ipsorum naturam non conueniant, succo ta¬
men balsami veteres in eis vsu sunt. cùm autem eo simus desti¬
tuti, in vicem eius id, quod ex spica paratur, substituendum est:
vt quod subtilitate essentiae illi respondeat: vel oleum ex myrrha
surrogare licet. MATETHES, Súntne etiam in affectibus quibus¬
dam, alia olea alijs plus accommoda? GERON, Indubiè. nam vlce¬
ribus nulla conueniunt, vt quae sordida illa efficiant: asperitatis
autem mitigandae gratia, admiscentur astringentia, & siccantia,
vt rosaceum, myrteum, lentiscinum. nonnunquam ijsdem affecti¬
bus, oleum ex vitellis ouorum, & similiter parata congruunt. At
externis cutis vitijs dicata sunt olea, quae validè siccant, discu¬
tiunt, & abstergunt, vt ex frumento, ex iunipero, ex ligno guaia¬
co, ex nucibus inueteratis. MATHETES, Satis audiui, quae olea
partim internis, partim externis corporis partibus dicata, in offi¬
cinis extent: nunc etiam referas, quae ex metallis igne praeparata
foris tantùm adhiberi dixisti. GERON, Ea nimirum, quae intro
sumpta, viscera ob nimiam ipsorum erodendi, exedendique fa¬
cultatem vellicant, eroduntque: qualia praecipuè sunt, quae per
salia, & id genus alia in calcem deducta conficiuntur. quibus as¬
cribuntur etiam aquae metallicae, quas validas, siue fortes vulgo
vocant, aliíque similes liquores, rebus separandis, ad calcem redi¬
gendis, inaurandisque, & varijs metallorum coloribus immutan
dis vsitati. Praeter olea igitur, quae ex metallis, & alijs terrae fossi¬
libus parata, tum intra corpus sumi, tum extrinsecus simul appli¬
cari suprà docuimus, illud quod ex stibio, diuersis modis, à che¬
micis parari consueuit, non infimum locum obtinet.
OLEVM STIBII.
Magnam hoc diligentiam in igne ipsi administrando requi¬
rit: eóque fit, vt pauci idem eiicere possint: quidam sic docent.
Stibij in puluerem redacti, salis fossitij in calcem vsti, vtriusque
Extemorum vi¬
tiorum olea.
Olea chemicorum
ad externa vitia.
Oleum stibij ad
extema vitia.