867
Hydrargyri ele¬
uatio siue subli¬
matio.
Oleum hydrargy¬
ri ad externos &
internos moros.
726 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tur, distillaturque: postea oleum ab aqua separatur, & cum illo,
quod ex spica fit; miscetur, adhibeturque vlceribus. MATHETES,
Quomodo hydrargyrum in altum eleuatur, siue sublimatur, vt
vulgò dicunt? GERON, Hydrargyri libra: chalcanthi in calcem ru¬
bram redacti, librae duae: salis communis libra: salis nitri, selibra:
salis armeniaci vnciae quatuor. haec conteruntur, & humectata
modico aceti, miscentur in patina vitrea, dum illud non ampliùs
appareat: deinde induntur ampullae: & omnibus diligenter ob¬
seratis, humor per initia lento igne euocatur: hoc paulatim adau¬
cto, fortissimo tandem omnia horis nouem, vel decem vrgen¬
tur: tunc illud niuis instar in operculum euehitur: vase pedeten¬
tim refrigerato, quod eleuatum est eximitur: hoc si secundò
sursum vrgere etiam cupias, idem chalcanthi calcinati librae ad¬
misceri tantùm, & in altum pelli debet, vt priùs: atque is labor
pro cuiusque iudicio aliquoties repeti poterit. quò enim saepiùs
eleuatur, fit candidius, & crystalli instar pellucidum. Aliâs hy¬
drargyrum ex aceto, & sale maceratur, conteriturque: deinde in
aqua calida lauatur tandiu, dum nullae appareant sordes: postea
per corium, siue pannum exprimitur, & ex aceto, saléque vt priùs
teritur, abluiturque, donec non ampliùs nigricet, sed speculi mo¬
do luceat. huius libra, cum salis praeparati libris duabus, salis ar¬
meniaci eleuati libra, miscetur diligenter, inditurque vasi, & pri¬
mùm igne lento, dum omnis humor extillarit, deinde operculo
clauso, fortiore per horas quatuor: posteà vehementissimo toti¬
dem horis in altum pellitur. vbi omnia refrixerint, quod eleua¬
tum est, auffertur, iterumque cum salis fusi libris duabus bene
conteritur, eleuaturque vt anteâ: idque toties repetitur, quoad
fiat candidum, & crystalli modo pellucidum. frequens eius vsus
non solùm apud chemicos, sed etiam chirurgos existit. Iam aliud
quoque oleum ex hydrargyro, & stibio mixtis paratur, tam ex
terioribus, quàm interioribus corporis affectibus idoneum: ha¬
bet hoc modo. Hydrargyri in altum eleuati libra, stibij praepara¬
ti libra semis miscentur & ex arena calida distillantur, donec oper¬
culum albescat: deinde super faeces vinum stillatitium correctum¬
que funditur, & per horas viginti quatuor maceratur: postea in
arena iterum euocatur primum vinum; mox liquor, siue oleum
flauescens perspicuumque: rubrum in fundo remanet. MATHE¬
TES, Quomodo singulis vtuntur? GERON, Materia alba, quae ex
prima destillatione prodit, ad verrucas, thymion, myrmecia, cla¬
uos, callos, necnon serpigines, vlcera sordida, aliáque cutis vitia
valet: fistulas, cancrum, quaeque serpendo crescunt, sanat: tophos
podagricos discutit. quod secundò extillat luteum olei instar,
duorum