867
Balsamum san¬
ctum.
736 DE MEDICINA VETERI ET NOVA¬
tum satis est, & in sole macerantur diebus quatuordecim: deinde
vini albi generosi vncię sex admiscentur, & vase obturato, infimo
equino per dies triginta sinuntur: postea pulueris myrrhae, ma¬
stiches, terebinthinae, resinae abiegnae, singulorum vnciaeduae
vel amplius pro quantitate olei adduntur, obseranturque, & in
aqua calente per horas aliquot ebullire permittuntur: tandem
colantur, & fęcibus reiectis, balsamum vitro reconditur optimè,
& in vsum ad multos annos asseruatur. Vel,
Florum hyperici, betonicae altilis, centaurei, consolidae au¬
reae, singuli manipuli contunduntur, & ex olei oliuarum libra
macerantur in sole: deinde exprimuntur, & recentes flores impo¬
nuntur, vt antea. nobile est balsamum ad vulnera & plagas curen¬
das: ijsdem viribus praeditum quibus oleum supradictum.
ALIVD PRAESTANTISSIMVM.
Galbani, ammoniaci, opopanacis, bdellij, singulae vnciae
haec ex aceto soluantur, coquanturque modicè, dum omnia li¬
quata fuerint: deinde indantur sacculo, & sub praelo expriman¬
tur: postea abiectis faecibus, id quod expressum est, in patella vi¬
treata coquatur ad consumptionem aceti. Iam gummi expurga¬
ta cùm adipis humanae, canis, vrsi, & seui ceruini singulis semun¬
cijs: olei stibij, sulfuris, stanni, plumbi, singulis vncijs: olei tere¬
binthinae, oliuarum, baccarum lauri, singulorum semuncia mis¬
ceantur, indanturque ampullae vitreae, & in Solis calore per dies
quatuordecim macerentur: atque tunc balsamum preciosiss
mum prouenit. vulnera, vlceráque quaeuis maligna, & sordida
expeditè sanat: membris abscissis, resolutis, & contusis succurrit:
venęnatarum bestiarum morsibus opitulatur: condylomatis me¬
detur: vulneribus infixa extrahit: tumores, inflammationesque
discutit: dolores sedat: maturat, purgat, & glutinat. Atque ad
hunc modum complura pro medici eruditi iudicio, & morbi ra¬
tione misceri, macerari, distillari, aut coqui simul exprimique, &
in balsama redigi possunt: quibus ea quae in linimentorum for¬
ma praescribi solent, respondent. MATETHES, Quae igitur sunt li¬
nitiones, seu linimenta, & ex quibus constant?
LINIMENTA.
GERON Quae liquida inunguntur, ex oleo, adipe, seuo, bu¬
tyro, liquefactis, vel alijs, quae olei spissitudinem habent, vt styra
ce liquida, succo balsami, myrrha liquida: interdum terebinthina
vel medulla, vel seminum cremore. Differunt autem ab oleis, &
vnguentis: ab his quidem, quòd liquidiora existant: ab illis bifa¬
riàm. primùm quòd crassiora sint, eóque magis adhaereant: dein¬
de quòd