867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 745
debent, ne facultas sanguificatoria impediatur. Commoda igitur
erunt vnguenta, quę refrigerant, & leniter astringunt. Nam post
febres tertianas, refrigerare quidem iecur oportet, non autem
multùm astringere, obstructionum gratia, quales in arquato ap¬
parent. Ob quod grauiter peccant, qui vnguentum, vel ceratum
santalinum in huiusmodi vitijs adhibent, vt quod refrigeret & in
signiter astringat. Ideo cùm iecur citra euidentem astrictionem
refrigerandum est, vnguentum rosaceum santalino praestat.
Quòd si illud adhuc nimis astringat, oleum violaceum, vel ex
nymphaea, aut flores violarum, aut succus intybi vtriusque do¬
mestici addi debet. MATHETES, Exemplum praescribas vnguen¬
ti refrigerantis, quod non astringat, vt:
VNGVENTVM ASTRICTIONIS EXPERS
ad iecur refrigerandum.
GERON, Vnguenti rosacei quadrans: olei violacei vnciae
duae: santali albi drachma: cerusae drachmae duae: aceri parum.
Misceantur ad vnguenti formulam.
RATIO COMPOSITIONIS.
Santalum album, & rubrum iecur corroborant, leuiterque
astringunt. cerusa autem abundè refrigerat: spica verò celtica his
addi potest, vt illa facilius penetrent, & nimiam refrigerationem
corrigant. fiunt etiam olea ex seminibus frigidis maioribus, quae
astrictionis expertia sunt. Vbi verò refrigerandum simul &
stringendum illud est, tunc leratum santalinum, & similia con¬
ueniunt, vt hoc quod sequitur.
VNGVENTVM REFRIGERANS ET
astringens.
Olei myrtei, vel cotoneorum, vel rosacei, vel omphacini
quadrans: seminis portulacae, intybi vtriusque domestici singu¬
lorum scrupulus: coralli, boli Armeni, singulorum drachmę duę:
myrtorum, balaustiorum, spicae nardi, santali rubri, singulorum
drachma semissis: aut spodij scrupuli duo: cerae albae quod ad
vnguenti formam satis est.
RATIO COMPOSITIONIS.
Hîc spica, & santalum adduntur: primùm iecoris corrobo¬
randi gratia: deinde, vt natiuus calor augescat. Ideo valdè astrin¬
gentia adhiberi non debent, nisi singularis quaedam causa id re¬
quirat. nam iecur indè exiccaretur obstruereturque, quo minùs
sanguis in totum corpus distribui possit: qui alioquin alimen¬
tum illi suppeditat: quamquàm iecur interdum satis insigniter
exiccemus, vt in aquę subter cutem genere, quod hyposarca dici¬
tur, sed minùs astringamus. nam obstructiones vitandae sunt,
Ceratum sant alia¬
num malè ob¬
structionibus ie¬
coris adhibetur.
Vnguentum rosa¬
ceum calido ieco¬
ri obstructo ma¬
gus, quàm santali¬
num ceritum con¬
uenit.
Santalum.
Cerusa.
Spica celtica.