867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 747
VNGVENTVM QVOD SICCANDO SANGVI¬
nem sistit.
Ossis sepiae semuncia: coralli vsti, haematitis, pompholy¬
gis, singulorum drachmae duae: aluminis drachma: olei cotoneo¬
rum, & myrtei singulorum vnciae duae: succi plantaginis, vel bur¬
sae pastoris, vel polygonij quadrans. Omnia redigantur in vn¬
guentum, succis modicè coctis, & paulo cerae addito, si voles.
OBSERVATIO.
Quòd si in ventriculo cibus fluctuet, neque hic eum am¬
plecti possit, & excrementa reddat liquida, tunc siccandus magis,
& astringendus erit: quod commodè sit, si vnguentis superiori¬
bus, coralli vsti, santallorum, corticum citri, cinamomi crassi, sin¬
gulorum semidrachmam, aceti paulum addamus. At in febribus
hecticis, & intemperie calida, vel vbi materia quaedam adhuc in
ventriculo superest euacuanda, vnguentum conueniet, quod ci¬
tra magnam astrictionem refrigeret.
VNGVENTVM REFRIGERANS ROBORANS¬
que ventriculum: & si quae materia viciosa inest,
deorsum propellens.
Olei rosacei, omphacini vtriusque quadrans: coralli rubri,
coriandri, santali albi, florum labruscae, corticum citri singulae
drachmae: cerae albae, quod satis est.
Hoc vnguento ventriculi os inungatur, pauco aceti addito,
quod refrigeret, & astringat. Non autem vsus illius metuendus
est neruorum gratia: quia illos integris viribus non attingit. Ideo
etiam syrupos acetatos intra corpus assumimus, quòd ipsorum
facultas, mistura aliorum simplicium ita obtundatur, vt neruo¬
rum partes offendere nequeat.
VNGVENTVM REFRIGERANS, ET HVME¬
ctans ventriculum, quod rarò in vsu est.
Olei violacei vnciae duae: olei ex nymphaeae floribus & amyg¬
dalis dulcibus singulae vnciae: cerae luteae quod ad vnguenti spis¬
situdinem satis est, quo ventriculus inungatur. In hoc affectu li¬
nimenta magis, quàm vnguenta conueniunt.
VNGVENTVM RESOLVENS VENTRICV¬
lum nimis astrictum, ex modicè calidis.
Olei liliorum, amygdalarum, butyri rancidi singulorum
vncię duae: agarici, asari in tenuissimum puluerem redacti, singu¬
lorum drachmae duae: cerae nouae quod satis est.
OBSERVATIO.
Idem vnguentum etiam ad vomitum prouocandum ualet.
nam constat medicamentis modicè calidis, quae resoluunt con¬