867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 759
ferbuerit, inijciuntur styrax, butyrum, adipes, oleum nardinum,
mastichae, thus: denique cera. atque sic vbi vniuersa ad lentum
gnem dissoluta fuerint, continuè agitando ab igne tolluntur, &
vase reconduntur. Contra dolorem & frigus capitis, pectoris &
stomachi efficax: nec non resolutis coxendicum doloribus ne¬
phriticis & podagricis salutare.
MARCIATVM PARVVM.
Foliorum lauri librae tres: rutae librae duae semis: amarici
librae duae: rorismarini sesquilibra: myrrhae libra: ebuli, balsa¬
mitae, seminis ocymi, singulorum vnciae sex: butyri vnciae quin¬
que: styracis, medullae ceruinae, adipis vrsinae, gallinaceae, singu¬
lorum vnciae quatuor: mastiches vnciae tres: thuris vnciae duae
semis: olei nardini vncia: olei communis librę sex: cerę quod satis
est. mixta redigantur in vnguentum. Ad frigidos corporis affe¬
ctus praesertim capitis, thoracis, stomachi, iecoris, lienis, dolorés¬
que a frigore contractos valet: nec non ad iecoris & lienis duri¬
tiem: peculiariter verò ad hydropicos lienosósque conducit: ner¬
uorum, & articulorum tumores discutit, eorumque dolores se¬
dat. hoc non malè, loco superioris magni substitui potest.
VNGVENTVM EX CYCLAMINO MAIVS
exomphalicum, vulgo de Artanita.
Succi cyclamini librae tres: cucumeris agrestis libra: olei iri¬
ni librae duae: butyri libra: medullae colocynthidos vnciae quatu¬
or: polydodij vnciae sex: euphorbij semuncia. Arida conteruntur
maceranturque in succis & oleis vitreo vase dies octo: deinde in
duplici vase inferuescant semel, & colentur: postea eis addantur
sagapeni drachmae septem & semis: myrrhae drachmę tres. Dilu¬
untur ex aceto, coquunturque in praedicto iure, dum succi absu¬
mantur: mox adduntur cerę vncię quinque: fellis vaccini drach¬
septem & semis. Inferuescunt simul, donec cera liquetur: tan¬
dem puluis subsequentium specierum inspargitur. Scammonij,
alomnes, colocynthidos, thymelęę, vulgò mezerei, turpeti, singulo¬
rum drachmę septem semis: salis gemmae drachmae quatuor semis:
euphorbij, piperis longi, zinziberis, chamęmeli, singulorum
drachmę tres. mixta rediguntur in vnguentum. Id stomacho illi
tum per vomitum purgat: abdomini inunctum aluum subducit
eiusque excrementum serosum largiter euacuat: hydropicos miri¬
ficè iuuat: foetum interimit: nec non vermes necat, & educit: lie¬
nem insigniter imminuit: maximè illis conuenit, qui nullum pur¬
gans medicamentum, vel ob virium imbecillitatem, uel naturam
delicatam assumere possunt.
Vuguentum Mar¬
ciatum paruum.
Vnguentum de
aptanita.