867
Vnguenta frigida.
762 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ris, valerianae, singulorum vnciae tres: olei absynthij, mentae,
triusque libra & semis: cerae flauae quod satis est. mixta redigan¬
tur in vnguentum. Viscerum obstructiones liberat: eóque cre¬
brò in iecorarijs vitijs vtimur.
VNGVENTVM AD LIENEM.
Olei communis librae tres: medullae crurum bouis libra:
butyri recentis selibra: succi cyclamini, succi bryoniae singulae li¬
brae: incoquantur lento igne, dum succi consumantur. iuri colato
addantur pulueres asplenij, corticum cappararum, thamaricis,
seminis viticis singulorum vnciae tres: ex cera flaua quanta opus
est paretur vnguentum. Lienis tumores, duritiémque abigit.
VNGVENTVM AD VERMES.
Succi absinthij, abrotani, centaurij minoris, radicis aristo¬
lochiae rotundae, persicariae, foliorum persicae, foliorum lupini,
radicum ebuli, balaustij, singulorum drachma: succi porri vnciae
duae: nasturtij aquatici libra: olei absinthij libra vna semis: cerae,
quod satis est, fiat vnguentum secundum artem. Atque haec cali¬
da sunt: quae iam sequuntur ex frigidioribus constant, vt
VNGVENTVM ROSATVM MESVAE.
Axungię porrinę libra ex aqua calente nouies, & toties frigida
lauatur, & rosae rubrae recentes pari portione ei adduntur, probé¬
que tunduntur, & marcescunt cum ea dies septem: deinde co¬
quuntur igne lento, colanturque: posteà rursus aliae rosae recen¬
tes simili pondere cum ea tunduntur, idémque fit tertio: tandem
succi rosarum rubrarum vnciae sex adduntur, olei amygdalarum
dulcium vnciae quinque: lento igne incoquuntur, dum succus absu¬
matur: colantur reponunturque. Pręstantissimum est ad inflam¬
mationes, erysipelata, herpetas, capitis dolorem ex calore. quine¬
tiam ventriculi, & iecoris intemperiem calidam mitigat: renum
ardores, & haemorrhoindas inflammatas lenit: vigilias tollit. Id
autem fit efficacius, si nonnihil opij admixtum fuerit.
VNGVENTVM VIOLATVM.
Ex violis purpureis vnguentum paratur. eodem modo,
quo rosatum. Idem quoque praestare potest, quod rosatum: ie¬
cinoris intemperaturam leuigat: praeterèa pleuritidi, & thoracis
inflammationi conducit.
VNGVENTVM SOMNIFERVM.
Olei papaueris, nympheae singulae semuncia: opij, caliae,
croci, singuli scrupuli: ex cera paratur vnguentum. Temporibus
per febrium ardores illinitur.
VNGVENTVM COMITISSAE.
Corticum mediorum castanearum, glandium quercus ar¬
boris