111
VNDECIMVM
omnium ampliorem commoditatem sua
cum uirtute, aut occulta, aut manifesta ip¬
so potabili auro plus accedet, & iuuamen
ta maiora praestabit, quam amare & ue¬
nerari Mortales quam maxime debent, hisque
praesertim temporibus, in quibus uniuer¬
sus populus sic peste flagellatur. Ego qui¬
dem Deo meo semper gratias, salte quas
possum, refero, qui sua misericordia hu¬
ius diuinae aquae notitiam dedit, quam et
colere & uti in posterum concepi, neque
aetas mea hoc paruifacit.
Arbitrandum quidem est compositam
simplici potentiorem efficacioremque es¬
se. Quod si simplex a corruptione putre¬
factioneque corpora defendit, quid de ea
composita putandum est? Minime itaque
dubitandum erit, hanc rebus ita cor tutan¬
tibus refertam in uenenum inque pestem
potenter posse.
Experientia enim certa uidemus, cor ani¬
ma carens in ea simplici longis in diebus
a putrefactione praeseruari. Quid ergo
arbitran¬