867
Vuguenta gluti¬
nantia.
782 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ita vt pars affecta plana tandem euadat, abundè esse poterunt.
Nam si erodentibus, valentioribúsque vtamur, humor carni ge¬
nerandae necessarius absumeretur, & vlcus cauum remaneret,
fierétque altius. At si ad excrescentem carnem prima ista adhibe¬
amus, cicatrix quidem inducetur, sed inaequalis, & foeda. quare
valentia, aut imbecilla, quae carnem superfluam auferant, laxam¬
que astringant, induci debent. Morbi causa etiam variant reme¬
dia. nam si vlcus à morbo gallico proueniat, valentiora ex vsu
erunt: vt quae hydrargyrum, cinabrium, sublimatum, & alia id
genus valdè siccantia recipiunt. Si ex defluxu ortum fuerit, siccan¬
tia, & astringentia insigniter, applicanda sunt: vt quae ex ferro
laeuigato, chalcitide, alumine, & aristolochia vsta parantur. Quòd
si ex humorum decubitu, qui ex imbecillo partis affectae calore
fit, aut ex malo totius corporis habitu oritur, admouenda sunt,
quae calorem iuuant, roburque addant, vt mastiche, radix bistor¬
tae, cortex thuris, aristolochia, nux cupressi. Sin ob humidiorem
totius corporis habitum vlcera excitata fuerint, siccioribus vten¬
dum est: nam eiusmodi ęgrè coalescunt. Sin autem ob acres ex
toto corpore affluentes humores, vel ob calidam partis affectae
intemperiem vlcus maturum fuerit, vnguentum ex siccioribus, &
frigidis parandum est: vt ex corallo, bolo, pompholyge, nuce cu¬
pressi, sanguine draconis, cerusa, argenti spuma, maceratis in ace¬
to, & cum albo oui subactis: sicut id quod ex plumbo, aut ex pom¬
pholyge inscribitur, temperare oportet: quibusdam exsuperio¬
ribus admixtis. Diutiùs hisce vtendum est, cum accurata victus
ratione, & partis affectae quiete. MATHETES, Omniáne hęc sunt
vnguentorum genera quibus chirurgi vtuntur? GERON, Sunt
adhuc etiam glutinantia. MATHETES, Quid praestant, & quomo¬
do à sarcoticis & epuloticis differunt?
GLVTINANTIA MEDICAMENTA.
GERON, Graeci vocant καλλητικὰ, quòd partes diuisas tan¬
quàm glutine coniungant, coniunctáque retineant. Sunt autem
ea austera, astringentia, & siccantia, qua ratione cum ijs quae car¬
nem alunt, & cicatricem inducunt, conuenire videntur. in hoc
autem differunt, quòd magis quam illa siccent, & quicquid in par¬
tem inflammatam influit, ablumant, vt illa recrementis sit va¬
cua. MATHETES, Cur autem glutinantia repellendi ac siccandi
facultate praedita sunt? GERON, Vt fluxionem & inflammatio¬
nem prohibeant, aut ea siccent, ne pus, aut sanies generetur. MA¬
THETES, Quid commune cum epuloticis habent glutinantia,
aut in quo ab his differunt? GERON. Illa sanè vt haec astrictionis
aliquid habent: magis autem siccant, astringant, & densant