95
LIBER I. 7
Lumen Rasis, Epistolae Demoffontis, &
magna summa textualis, & plura alia infi¬
nita uolumina errantia & irrationalia, quae
errare faciunt & expendere tempus, infi¬
nitam pecuniam, aliaque bona, sed in fine
nunquam aliquid utilitatis reperitur: simi¬
liter in tot receptis sophisticis, in tot regi¬
minibus taediosis, & magnorum sumptuum
quae deceptores inducunt: ita ut ubique per¬
secta & uenerabilis scientia in derisum ue¬
niat, & ut deceptio habeatur: & ignari uul¬
dicunt. Quod quemadmodum sapien¬
tes fuere decepti, sic uelint alios quoque de¬
cipere: quod equidem est stulta & infulsa
ratio: Quia sapiens desiderat opus facere,
cuius post obitum habeat laudem perpe¬
tuam: Cur ergo uellent ipsi scribere nugas
quae nulla ratione naturali probarentur?
Sed ignari nisi prima uice librum intelli¬
gant, malè loquuntur de illo, nec amplius
inspicere uolunt, aut relegere, dicentes, nil
aliud quàm fabulas esse & nugas. Quapro¬
pter multi nequeunt peruenire ad nobilis¬
simam scientiam. Quia plus ualeret sola
imaginatio bonae intelligentiae naturalis,
quae tamen parumper cognouisset naturae
metallicae principia, & citius ueniet ad de¬
pitum finem, quàm per libros, si uelit lege¬
re & intelligere sine studio. Et ideò ut pos¬
sim