95
Autor opera¬
tus est in sale
communi.
DE CHEMIA.
bus hisce negocijs uacaui bene 12. annos, ita
ut iam essem natus annos 38. & adhuc hae¬
rebam in congelatione mercurij cum her¬
bis & animalibus, in tantùm ut tota ea in
arte expendiderim tam ob deceptiones
quàm ob conuoytize circiter sex millia co¬
ronatorum: in tantum ut tandem incepe¬
rim amittere spem, animumque despondere,
nihiloninus semper oraui Deum, ut illi pla¬
ceret hanc gratiam concedere, ut possem ad
hanc nobilem scientiam peruenire. Venit
ergo unus Laycus bailinus nostrae regio¬
nis, qui uoluit facere lapidem salis commu¬
nis, & dissoluit in aërem, & congelauit in
Sole, faciendo plura alia, quae longum esset,
recensere: & sic agendo perseuerauimus
sesquianno, & in fine in hoc nihil uidimus,
quia non operabamur in debita materia:
Nam ut dicit uenerabilis congregatio co¬
dicis ueritatis, Non potest in re inueniri,
quod non inest illi rei. at clarissimum est, in
sale communi non adest res quam perimus:
& benè uidimus per dies quindecim in qui¬
bus reiterauimus, quod nullam uidimus
alterationem suae naturae: & ita reliquimus
illum laborem. Vidimus alios qui facie¬
bant tres bonas aquas fortes ut dissolue¬
rent aurum & argentum finum, & aes, &
alia metalla: & in uno uase ponebant ar¬
gentum