111
DVODECIMVM
mus. Haec autem in corporis salubritatem
a Deo creata est, qua ex re in tuendam sani¬
tatem, inque uitae prolongationem, in denique ex¬
pellendas aegritudines maxima cum uene¬
ratione uti debet homo. Et hoc loco pri¬
mum commemorabo, ut a superfluitatibus,
ut possibile est, mundus sumens sit, quod
debito regimine perficitur. Cum enim non
constantis & diutinae sit operationis, sic
humiditatibus immersa operari minime
ualebit, & suam in membris qualitatem impri¬
mere. Haec enim in superficie agens su¬
perficiales leuesque humidatatum partes le¬
uigat, ascendereque facit, quae facile in ori¬
gines neruorum sic penetrare poterunt. Fi¬
etque fortassis deinde accusatus tremor.
Qui itaque sanitatem colunt, sicque uitam in lon¬
gum ducere, ut corpus non sit uitiatum sum¬
ma cum diligentia studeant. Hęc enim am¬
bo ardensa qua operatur subiecto sic di¬
sposito, etiam moderate cum administrata
fuerit. Quae enim paucae sunt superfluitates
timendae faciliter exterminat, sicque earum
putrefa¬