95
LIBER II. 18
in sua natura. natura gaudet sua natura.
natura naturam superat. natura contrein¬
naturam. & dictus liber me instruxit & con
fortauit ualdè, & me liberauit à Sophisticis
& erraticis operibus: & ita studui antequam
negociarer, & mecum argumentabar, &
multas noctes duxi insomnes. Cogitabam
enim intra meipsum, quod nunquam per
hominem possem peruenire ad opus: nam
si aliquis sciret, nunquam uellet mihi reue¬
larę: & si nesciret, qua in re mihi deseruire¬
tur? nam cum frequentarim cum alijs &
tantum temporis & bonorum consum¬
pserim, ut quasi omnino desperarim, quid
ultra sequerer? Et ita studendo, aspiciebam
curiosc ubinam libri magis essent concor¬
des? quia benè sciebam runc quod ueritas
& secretum contineretur in libris: quia ubi
plures concordant, ibi debemus magis ad¬
haerere. cogitabam ergo illam esse uerita¬
tem: quia non possunt uerum dicere quàm
una in re. Ita cognoui ueritatem, quia (ut
dixi) ubi plures concordant, debet homo
notare illic esse ueritatem: quamuis unus
nominet uno modo, & alius alio, nihilorni¬
nus est unamet substantia contenta in co¬
rum uerbis diuersis: sed cognoui cautelam
esse in diuersitate, & non in concordia:
Quod autem hoc uerum sit, ipsi unum so¬
lùm
Turba Philo¬
sophorum au¬
torem docuit.
Doctoris
optimus dis¬
scursus.
Alii unam
Materiam.