95
DE CHEMIA.
Volo adhuc efficacibus rationibus & ne¬
cessarijs probare quatuor elementa non es¬
se primam metallorum mateniam Nam si
hoc uerum esset, sequeretur quod homines
& metalla, herbae & plantae, brutaque anima¬
lia essentunum & idem, & nullis differentijs
distinguerentur. Nam metalla, si id uerum
foret, non sunt aliud quàm quatuor ele¬
menta, & ita omnia essent idem, quod esset
maximum inconueniens: Quapropter cla¬
apparet, quod quatuor elementa, dum
ita morantur & sunt, non sunt prima ma¬
steria metallorum.
Rursus ita uolo confirmare meam sen¬
rentiam, nam si illud uerum esset, nempe
quod quatuor elementa essent prima ma¬
teria metallorum, sequeretur, quod ex me¬
tallis possent homines fieri, quia homines
fiunt ex quatuor elementis ijsdem. & pari¬
ter sequeretur, quod ex una re posset quid¬
uis fieri, & itae simile non generaret sibi si¬
mile, non magis quàm metalla: nam omne
istud non aliud esset quàm quatuor ele¬
menta: &, ut scitis, omnia facta sunt & fiunt
ex quatuor elementis: ita non opus esset
generatione, neque proprijs seminibus: nam
tmullum esset proprium semen, quia omnia
essent facta ex quatuor elementis, & omnia
essent una substantia. Exemplum: uiri sper¬
ma