95
LIBER II. 25
nunquam consumetur aut separabitur à
sua terra, aut ab alio suo elemento: nam aut
totum remanet in igne, aut totum fugit: &
nulla res quaecunque illa sit est huic similis
quae non diminuitur ex suo pondere: &
propterea concludit Geber ex his dictis,
quod ad faciendum hunc praeciosum lapi¬
dem, non opus sit alia re quàm sola sub¬
stantia Mercurij per artem optimè mundi¬
ficati, penetrantis, tingentis, & morantis in
ignis examine, nec separabilis in diuersas
partes, sed solum semper tenacis solius es¬
sentiae mercurialis: tunc, inquit ipse, est res
se coniungens in profundo radicali metal¬
lorum, & corrumpens eorum formam im¬
perfectam, in eis aliàm formam introdu¬
cens secundum uirtutem Elixiris, aut medi¬
cinae tingentis secundum suum colorem.
Item dicit Aros magnus rex, qui fuit do¬
ctissimus & philosophus, Nostra medicina
facta est ex duabus rebus unius essentiae, id
est, ex unione mercuriali fixa & non fixa,
spirituali & corporali, frigida & sicca, cali¬
da & humida: neque ex alia re fieri potest:
Quia ingenium artis non introducit aliquid
noui, in radice naturali: Sed natura artis
auxilio debito, & ars adiuta â natura, in eo
complent suum desiderium in omni inten¬
tione boni operantis. Item sic dicit Morie¬
nus,
Aros rex.
Nota ex qui¬
bus lapis com¬
ponatur.