95
LIBER II. 26
solum reducta in eorum primam proxi¬
mamque materiam, id est, in solam substan¬
tiam mercurialem: Et probare uolo hoc si
esset errorem ac falsum, ob multas rationes
necessarias, ut omnino finem imponam
eorum mala intentioni: & ita ne dicatur
me corrigere alios ex mea propria uolun¬
tate, sed per rationes euidentes: Vnde tibi
dico, quod si istud esset uerum, non opus
esset, aliqua natura, quia nostra ars faceret
sperma omnium rerum, & faceret homi¬
nes ex quatuor elementis solùm sine natu¬
ra, & sine alteratione ars faceret composi¬
tiones, id quod est contra omnem rectum
sensum & intellectum: Quia natura produ¬
cit & produxit materiam, cui postea ars
auxiliatur. Sequeretur ergò quod medicus
sua arte & herbis faceret reuiuiscere mor¬
tuum, aut quod morientem sanaret: quod
est contra dicta autorum bonorum: ubi di¬
cunt, Medicina est solummodo naturae au¬
xiliatrix: Quia si natura non esset, medicina
non posset suum effectum habere: nam laxa¬
tiuum positum in corpore humano mor¬
tuo non laxat, quoniam non dirigitur à na¬
tura: quia ut dicit Hippocrates in suis apho¬
rismis, Ars praesupponit aliquid per solam
naturam creatam, & tunc illi auxiliatur, &
ars auxiliatur naturae, & natura arti. ita Hi¬
pocra¬