867
804 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
EMPLASTRVM BARBARVM MAIVS
auctore Galeno.
Picis librae octo: cerae librae sex, vnciae octo: resinę pini li¬
brę quinquem, vnciae quatuor: bituminis librę quatuor: olei libra
vnciae sex: argenti spumae, cerusę, ęruginis, singulorum vncię
tres: thuris vncię sex: aluminis liquidi sescuncia: aluminis scissilis
vncię quatuor: opopanacis, squamę ęris, galbani, singulorum dra¬
chmę duodecim: alomnes, opij, myrrhę, singulorum drachmę qua¬
tuor: mandragorę librę duae: aceti librae quinque. Quae teri pos¬
sunt in mortario ex aceto forti contundantur: reliqua liquentur,
ac alijs mixta coquantur, donec manum tangentis non amplius
inquinent. Ad maxima vulnera conuenit.
BARBARVM MINVS EIVSDEM.
Picis nigrae, cerae, resinae pini, picis graecae, bituminis, singu¬
lae librae: argenti spumae drachmae decem: cerusae, aeruginis, sin¬
gulorum drachmę quinque: opopanacis drachmae tres: olei dra¬
chmae nouem, fiat emplastrum, vt dictum est supra. Si dolor ca¬
pitis magis vrgeat, addito succi alterci, opij, singulorum sesquidra¬
chmam. Ad minora recentia vulnera confert: nec non ad sinus, ca¬
num, hominúmque morsus, condylomata, inflammata, articulo¬
rum vitia, omnia in principio, & podagrae benefacit.
DIADICTAMNV GALENI.
Olei veteris librae duae semis: argenti spumae libra, vncia
dimidia: aeruginis libra: squamae aeris drachmae sex: picis graecae
vnciae sex, drachmae duae: thuris sescuncia: ammoniaci vnciae
duae: aeris vsti vncia: diphrygis, gentianae, singulorum drach¬
mae sex: propoleos, alomnes singulae vncię: galbani sescuncia: aristo¬
lochiae rotundę, dictamni cretici, singulorum vncia, drachmę
duę: cerę drachmę viginti quinque. argenti spuma oleo mixta
tantisper coqui debet, donec probè coeant, continenter agitan¬
do: deinde ęrugo & squama aeris adduntur, vnáque modicè in¬
feruescunt: mox, vbi ab igne exempta adhuc ferbuerint, resina, &
ammoniacum in aceto solutum immittitur, moueturque tan¬
diu, dum deferbuerit: huic cera, & aes vstum induntur, & simul rur¬
sus coquuntur. postquam emplastrum non ampliùs inquinat, ab igne,
tolluntur: reliqua tenuissimè trita adduntur, & probè mouentur
paranturque massae, quę magdaleones vocantur. Prodest advul¬
nera recentia, neruorum praecisiones, vetera vlcera, quę cicatri¬
cem non facilè admittunt, abscessus, strumas, furunculos, durities:
tela, aculeos, & ossa ex capite educit: nec non ad cuiuslibet viru¬
lentae bestiae ictus efficax existit.
Empla¬