111
CAPVT XLII
audacia. Hi enim eius moderationem di¬
ligenti cura studeant. De his autem, quo¬
rum stomachi calor debilis est impresen¬
tiarum nihil, cum de eis scriptum sit supra.
Et ut solatiosum aliquid huic nostro opu¬
sculo adiiciam, quo aures tuae Dominati¬
onis demulceam, quod summe cupio, du¬
bium impresentiarum excutiendum in
postremis, sic in medium ducam. Quod
non inutile facio, nonque a propositis re¬
motum, sed quae paulo ante dicta sunt,
amplexabitur.
Scriptum einm est, uinum sua plurima
cum quantitate rem plurimum nocituram
esse. Non paucos audiuimus, uidimusque;
bibulos ante alterius rei assumptionem
in crepusculo, uini plurimam quantitatem
assumere, quibus uita & sanitas in longum
producebatur, & eorum nonnullos mo¬
do ad octuagesimum peruenisse annum,
quos neque tremor, neque paralysis mole¬
stauit. Et cum ardens aqua uino suis in
proprietatibus comparetur, exuinoque fit,