95
LIBER III. 38
ponerem, sed promisi & uoui Deo, ratio¬
ni, & philosophis, quod per me nunquam
in uerbis claris & uulgaribus ponam pon¬
dus, materiam nec colorem, nisi in uerbis
parabolicis, quas citò habebitis. Et uobis
dico in Deo meo, quod ista parabola quae
erit post hanc tertiam partem mei libri, est
tota uera sine ulla diminutione uel super¬
fluitate insequens morem sapientum. Ergo,
iam locutus sum in prima parte mei libri de
huius scientiae inuentoribus, deque his qui
illam habuerunt, & de meo initio usque in fi¬
nem deceptorum, mearum expensarum, &
laborum, & quomodo eam habuerim. Et
dico tibi in ueritate, quod natus eram an¬
nos 74. antequam eam scirem: & si ince¬
pissem operari in scientia in 17. anno aetatis
meae. Sed si habuissem libros quos postea
habui, non tantum tardassem ad haben¬
dam hanc scientiam: nam non alia causa
tardaui, quàm ob defectum bonorum li¬
brorum, quos nondum habebam, nam so¬
lummodo habebam falsas receptas & fal¬
sos libros, nec communicaui nisi cum igna¬
ris, deceptoribus, & furibus maledictis à
Deo & ab omnibus philosophis. Sed po¬
steaquam habui hanc scientiam, hambui cogni¬
tionem cum quindecim hominibus, qui
uerè eam sciebant: sed inter alios fuit unus
Barba¬
Autoris silen¬
tium ubi.
Autoris para¬
bola qualis.
Epilogus.
Boni libri
quantum con¬
ferant.
Quot noverit
scientes lapi¬
dem.