111
DVODECIMVM
quae omnia, ut actum, in ardentis aquae
exhibitionem consyderanda sunt. Quam¬
obrem cum prolongatio uitae quaeritur
mitior suis in qualitatibus exhibeatur. Si
quidem ęgritudinis remotio pręcipueque
frigidae fit, ardentior tribuatur. Vinum
quidem in plurima quantitate sumptum
secum multas conducendo materias, ca¬
put etiam sua multa quantitate replet.
Hosque tot tantosqe uapores, tantamque ma
teriam calor cerebri sic suffocatus mini¬
me resoluere & anullare potest. Quam¬
obrem in humiditatem subtilem conuer
si, & in neruorum origines penetrantes
causa sunt sic tremoris ac paralysis facti¬
ua. Quod si tantae quantitatis aquae ardem
tis usus esset non haesitandum, quin ad
hos perducat errores, cum euaporatiua
sit, magisque penetratiua. Aqua enim ar¬
dens, ut medicina, uinum uero, ut potus
& nutrimentum pronuntietur. Qua ex
re in exhibenda quantitate quam plurimum
sic differre dicatur. Si etenim ardentis
aquae ut