95
LIBER IIII. 45
bebit, nisi intelligat ex eo ipso, nunquam
per alium intelliget quicquid agat: nam in
mea parabola omnis ueritas & uera pra¬
xis operis adest, & dies, & colores, ignis,
materia uel materialia, regimen, pondus,
uia, dispositio, continuatio, omni meliori
modo quo facere potui, pro uestra digna
reuerentia & dignitate, in pietate & chari¬
tate & misericordia pauperum operan¬
tium & practicantium ac studentium in hac
praeciosa scientia.
Ita completus est meus liber per gratiam
Dei creatoris mei, qui donet omnibus po¬
tentiam benè intelligendi: Nam profectò
non adest multum difficultaris ut intelliga¬
tur: Non tamen nisi gentibus boni sensus,
sine tot imaginationibus fantasiarum aut
difficultatum uel subtilitatum: Nam dico
omnibus quod tot subtilitates non sunt bo¬
nae aut proficuae, neque sunt meae intentio¬
nis neque sapientum philosophorum: sed
bonùm & planum iter naturale ut iam di¬
xi & declaraui in mea speculatiua, seu theo¬
ria huius nobilis cientiae. Quapropter filij
mei ad quos liber iste perueniet post illum
ad quem direxi, uelitis (si uobis placet) ora¬
re Deum pro me: Nam liber meus orat sa¬
tis ueraciter pro uobis omnibus, pro ue¬
stris bonis & corporibus: tantum ut ei ue¬
litis