867
812 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
OBSERVATIO.
Rectè his adduntur radices cucumeris, folia ebuli, anethi:
flores rorismarini, stoechados, chamaemeli, sambuci: semina anisi,
foeniculi, apij, petroselini, praesertim cum flatus discutiendi sunt.
Oleum verò chamaemelinum anethinum, amygdalarum, & ex
violis luteis, vetúsque. Nam eiusmodi medicamenta calida esse,
& tenuia oportet, quòd siccando validè cutem densent: aut
quòd multum trahendo tenue, crassum remaneat, quod discuti
nequeat. Magna itaque materię euacuandę habenda ratio est: nam
alia alijs medicamentis valentioribus, aut mitioribus indiget,
furfur itaque modicè discutit, panis sordidus, si probè coctus, sa¬
léque & fermento conditus, magísque farina ordei. valentius au¬
tem fabarum, quibus cortex non sit detractus: nec non erui, & lu¬
pinorum. Coquentur ex vino & aqua quae efficatiora esse volu¬
mus. Ad haec stercora egregiè discutiunt, & cataplasmatis indun¬
tur, praecipuè cùm flatus dissipandi sunt, vt in laxo tumore, qui
oedema dicitur, & in aqua subter cutem, in quibus oleorum vlus
periculosus est, quòd resoluant.
CATAPLASMA AD COLICVM ET
nephriticum dolorem.
Stercoris bubuli librae duę: vini, & mellis paulum: cataplas¬
matis modo inducito. Valentius ad aquam inter cutem paratur,
adiectis seminibus. vt,
CATAPLASMA AD AQVAMINTERCVTEM.
Stercoris bouini libra: caprini vnciae tres: seminis anisi, foe¬
niculi, carui, singulorum semuncia: mellis parum. in formam ca¬
taplasmatis redigito. Vel,
Stercoris columbini selibra: stercoris caprarum vnciae tres:
farinae fabarum vnciae duae: rutae, ebuli, singulorum manipulus:
florum chamęmeli, hyperici, verbasci, singulorum pugillus: sam¬
buci pugilli duo: coquantur ex aceto rosaceo, formeturque in ca¬
taplasma. Vel,
Sulphuris viui vnciae duae: cumini drachma: seminis apij,
petroselini, singulorum semuncia. cum excrementis cochlearum,
vel ex carne, & testis illarum cataplasma formetur.
CATAPLASMA AD ANGINAM.
Stercoris hirundinum, vel gallinarum, vel canis vncię qua¬
tuor: farinae fabarum vnciae duae. In cataplasma redigantur, vel
ex vnguento dialthaeas, aut farina. Vel
Vnguenti Dialthaeas, vel oesypi vnciae quatuor: olei lilio¬
rum, vel amygdalarum vnciae duae: stercoris bubuli, vel gallina¬
rum vnciae sex. cataplasmatis modo inducantur.
Caraplas¬