867
Sinapismus qui¬
bus conficiat.
Sinapismus quam¬
diu relinquendas
est.
818 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
pismum inducere voluerimus; duas partes sinapis cum vna ficu¬
um temperabimus: sin imbecillem, vnam ficuum cum duabus
sinapis miscebimus: si mediocrem, aequales vtriusque portiones
committemus. In delicato, & tenero corpore externóque affectu
panis vice caricarum sinapi admisceri potest, aut id prius in ace¬
to macerari. nam hoc illius efficaciam imminuit. MATHETES, Qui¬
bus prodest sinapismus? GERON, Omnibus ferè diuturnis affe¬
ctibus, vbi reliqua auxilia nihil profecerint, accommodatus est,
vt comitiali, vertigini, cephaleae, hemicraniae, arthritidi, coxaeque
dolori, & alijs, qui ex frigidiore minúsque acri materia prouene¬
runt, vt lethargo, catocho, commati, cataphorae, & similibus. At
cutis affectibus, vt febri continuae, & id genus alijs minimè vtilis
existit. nec omnibus etiam corporis membris, vt thoraci, cùm
pulmo, aut alia quaedam interiora exulcerata sunt. Non etiam
confert summę cuti exulceratae, & partibus cartilaginosis, ex car¬
nibúsque, vt naribus, aut auriculis, vt quę à sinapismo exurantur,
& nigrescant. Capiti autem prodest praecipuè in longis vitijs:
nec non thoraci in orthopnaea, asthmate, & tussi diuturna. In de¬
stillatione verò tùm capiti, tùm thoraci rectè admouetur. adhaec
stomacho & intestinis, cùm nulla cibi est appetentia, renibus,
lumbísque affectis, ac spinae, coli, vesicae, & alijs omnibus resolu¬
tis, perfrictionemque expertis. Quin, & glans ex sinapi intestino
recto resoluto indita prodest, sed cùm rodere ac pungere incoe¬
perit, aqua mulsa inijci debet.
OBSERVATIO.
Tam diu cataplasma ex sinapi in membro relinquendum
est, donec rubere incęperit. Hoc autem accuratè cognosces, si fre¬
quentius cataplasma auferas, carnémque inspicias, praesertim
cum pars; cui inductum est, sensu minus acri polleat. Quòd si ce¬
lerius sinapismum vim suam exercere volueris, spongias calida
aqua imbutas, expressásque super cataplasma admoueas. Vbi iam
aeger sinapismo vsus fuerit, balneo committi, solióque calido in¬
sidere, & membrum affectum rursus fouere citra inunctionem:
à balneo, rosaceo iterum illini debet. Si vehemens dolor est, veli
exulceratio, hapso lanae aqua rosacea imbuto, & malua cocta, tri¬
táque cumpane obduci. Post dolorem sedatum, rosacea, cùm ce¬
rusa oblini. In quibus autem balneum adhiberi nequit, reliquum
corpus spongijs, calida aqua madidis, expressísque fouere opor¬
tet. in capitis autem affectibus, praesertim frigidis, oleo calido ip¬
sum perfundere. Idem praestat caprarum fimus, & pilulae in aceto
tritae, quod sinapismus: sed in coxendicum doloribus isto etiam
efficaciores experimur. His annumerari alia quoque debent, quę
ruborem