867
Epithemata.
Epithematum
materia.
In cardiaca.
Ad calorem re¬
stinguendum.
Quae visceribus
epithemata ad
iungi debeans.
Cordis epithema
in febri continua
826 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
EPITHEMATA.
GERON, Veteres medici graeci malagmata vocant, quae
visceribus, aliísque partibus adhibentur. Hodie epithemata irri¬
gationem, seu irrorationem fotus modo, quae cordi, vel iecori,
vel pectori vniuerso accommodantur: in febribus quidem hecti¬
cis, ardentibus, pestilentibus, palpitatione, & cardiaca affectis, cor¬
di. Sic autem fiunt, vt non proprio lentore, sed fascijs constricta
adhęreant: nunc humidiora; fotuum modo: nunc crassiora ex hu¬
more & puluere: nunc sicciora ex herbis & odoramentis in pul¬
nerem redactis, panno serico intersutis in forma pileoli, vel per
se inspersis. MATHETES, Ex quibus componuntur? GERON, Pri¬
mùm ex aquis parti affectae familiaribus, vt buglossi, cyrsij, rosa¬
rum, violarum, & nymphaeae, in febribus ardentibus, & alijs, vbi
refrigeratione opus est, conueniunt. In cardiaca autem, & reso¬
lutione spirituum, vbi calefaciendum est, vinum copiosius ad¬
miscendum, minus autem in febribus erit. Deinde praeter aquas,
constant etiam pulueribus Diamargariton frigidi, & diatrion
santalon ad refrigerationem, & virium corroborationem: item
semine citri, corallo, crystallo, floribus violarum, & nymphaeae,
cùm refrigerare oporret. Ad calorem autem restinguendum, &
siccitatem tollendam, pastilli refrigerantes, semen ocymi, aqua
melissophylli, & florum melonum, vel citri, vel arantiorum pro¬
sunt. ad libram autem, vel dodrantem aquarum, pulueris drach¬
mas duas, vel sesquidrachmam admiscere solent. At cordis epi¬
thematis vini momentum, & croci grana aliquot: iecoris, aceti
semunciam adijciunt. Semper autem astringentia viscerum auxi¬
lijs admisceri debent, virium illorum conseruandarum gratia.
Nam cordi, iecori, stomacho, lieni, & testibus imbecillis: item ca¬
piti dolenti, & destillationi humorum obnoxio accommodanda
sunt mensura epithematum (vt hodie appellant) libram non ex¬
cedet: communiter autem selibram, vel vncias decem continebit.
EPITHEMA AD CORIN FEBRI CON¬
tinua refrigerandum.
Aquae rosarum stillaticiae, intybi, buglossi singulorum vn¬
ciae duae semis: cichorij sescuncia: pulueris diamargariton frigidi
drachma semissis: electarij ex gemmis, santali lutei, coralli rubri, lin¬
gulorum scrupulus: ramenti eboris scrupulus semissis: margari¬
tarum electarum grana duodecim: croci grana duo: vini & aceti¬
rosacei singulorum sescuncia. linteum, vel spongia his omnibus
imbuta, hora vna, vel lesquihora ante cibum, cordis regioni ap¬
plicetur, per ęstatem frigidum, sepiúsque mutetur.
Aliud