867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 837
bus sanè ipsis vtendum est hora ante accessionem, sed non statim
per initia: neque cùm copia humorum in toto corpore superat.
Metus enim est, ne dum viscera incalescunt, resoluunturque, ac
humores quidam ad ea defluunt, magis offendamus, quàm adiu¬
uemus, inflammatione ampliore facta. MATHETES, Haec aliâs
quoque admonuisti: nunc exempla fomentorum proponas. GE¬
RON, Quae ex aqua calente fiant nouisti, nunc reliqua accipe.
FOMENTVM SVFFVSIONEM
oculorum soluens, & digerens.
Foenugraeci loti vnciae duae: florum chamaemeli pugillus
semis: seminis ruthae drachmae tres. decoquuntur ex aqua.
OBSERVATIO.
Si valentius digeret fomentum, ex ruta, euphrasia, verbe¬
na, foeniculo, in aqua & uino decoctis parabitur, si nulla adest in¬
flammatio. sin autem ea vrgeat, decoctum foenugraeci loti ad fo¬
uendum satis est. si verò materia frigida, & tumor durus con¬
coctioni resistat, fomentum calore suo continuò calefacit, & ma¬
turat, aut digerit, nihilque sanguinis, & viscosae materiae ad par¬
tem affectam attrahit, vt ipsam aperiat.
FOMENTVM HVMIDIVM EX HER¬
bis ad pleuriticum dolorem.
Maluae, saluiae, absinthij, abrotani, scabiosae, singulorum ma¬
nipulus dimidius. In sextario aquae ad tertias decoquito. spongia
ex iure decocti expressa, partem affectam foueto.
ALIVD EX IIS QVAE RESOLVVNT, LE¬
niunt, & flatus modicè discutiunt.
Maluae cum radice manipulus: florum chamaemeli, florum
meliloti, singulorum pugillus: seminis lini vncia: anisi semuncia:
ficus quadraginta. decoquantur in aqua ad tertias. vesicam iure
hoc calente repletam, lateri affecto semel atque iterum admoueto.
ALIVD SI MATERIA FRIGIDA FVERIT.
Maluae cum radicibus manipulus: calaminthae manipulus
semis: seminis lini, foenugraeci, singulorum vncia: anisi, foeniculi,
singulorum semuncia: florum rorismarini, chamaemeli, meliloti,
sambuci, singulorum pugillus. omnia simul in aqua decoquan¬
tur. Ius colatum vesicae, aut cucurbitae, aut vasi aereo infunden¬
dum est: deinde lateri admouendum.
OBSERVATIO.
Vesica commodius, vel spongia mollis expressa applicatur,
sic vt ipsa panno raro siccoque prius inuoluatur, ne odor aegri na¬
res feriat. Mutari autem fomenta crebro debent, ne refrigerata
laedant. Iecori nunquam nisi in vehementissimo dolore, aut du¬
RR 3
In febrilus fo¬
mentorum vsus.
Fomentum ad
culos suffusos.
Fomentum ad la¬
terum dolorem
ex heibarum de¬
cocto.