867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 839
modica ipsorum refrigeratione insignem non solum respiratio¬
nis, sed etiam vocis noxam expertos nouimus. Nunquam autem
per initia febrium, nec antequam corpus euacuatum fuerit, illis
sicut nec cataplasmatis, vtendum est. Si in articulorum dolori¬
bus tumores occalluerint, aut dolearit, spongia leuat, si subinde
ex oleo, aceto, vel aqua frigida expressa imponatur. Si nullus tu¬
mor est, fouere oportet spongia, quae aqua calida, cui papaueris
cortex, vel cucumeris syluatici radix incocta sit, imbuta applicatur.
FOMENTVM HVMIDVM EX DECOCTO
medicamentorum in oleo, ad fluxiones alui biliosas.
Gallae, malicorij, quinque folij radicum tenerarum, bacca¬
rum cupressi, singulae semuncię: in olei communis libra coquán¬
tur ad tertias. Spogia iure decocti madida ano admoueatur. Vel,
Anus olei omphacini, aut rosacei, aut melini, aut myrtei, vncijs
nouem, vini tribus calidis per spongiam, aut linteum foueatur:
lenius est superiore. Vel,
Lana oleo imbuta, sicut spongia aqua calente madens, et ex¬
pressa ano vtiliter admouetur. Nam calor sic introrsum admini¬
stratus optimè iuuat. Simile etiam ad dolores nephriticos ex pan¬
niculis laneis nunc oleo dulci, nunc chamaemelino madidis pa¬
ratur, lumbísque imponitur.
FOMENTVM HVMIDVM EX HERBIS
oleo incoctis ad lienis inflammationes.
Thymi, origani, singulorum manipulus dimidius. Decoquan¬
tur ex oleo nardino, & vino: aut ex rosaceo cum vino, & aceto, aut
austero vino, aut dulci, aut sapa, ne caput offendatur. Quòd si ex
frigido humore prodierit inflammatio, pulegium, thymum, &
origanum in oleis & vino decoqui, & lienem ex iure illorum fo¬
ueri oportet: vel omphacio, vel rosaceo, cum modico vini spon¬
giam expressam ei admoueri. In minori autem inflammatione,
lei lentiscini, aut melini vncijs nouem, vini tribus foueri. At si
tensio, vel dolor, vel ardor etiam affligat, iridis & cyperi momen¬
tùm oleo inijci debet.
ALIVD AD LIENEM INDVRATVM.
Radicis altheae, liliorum alborum, singulorum libra: maluae
manipulus: ficus viginti: seminis lini, foenugręci, singulorum vn¬
ciae duae: florum chamaemeli, rorismarini, sambuci, violarum, sin¬
guli pugilli: seminis viticis, violarum, singulorum semuncia. de¬
coquantur ex aceto acerrimo, atque ex iure lien foueatur. Vel
hoc, quod superiore valentius est,
Radicum cucumeris syluestris vnciae tres: radicis althaeae
& iridis, vtriusque vnciae duae: seminis lini, foenugraeci, althaeae
RR 4
Ex nimia spirita¬
lium refrigeratio¬
ne respirationis
& vocis noxa.
Fomentum in do¬
lore articulario.
Eumantumat
fluorem alui.
Fomentùm ad ne¬
phriticos dolores.
Fomentum ad lie¬
nis ijflammatio¬
nem.
Inflammatio ex
frigido humore.
Fomentum ad
lienem indura¬
tum.