COMMENTARII
SECVNDI
DIALOGVS
VIII.
843
cta:
deinde
catapotia
nostra
hyderotica,
aliáque
id
genus.
Nulla
autem
fomenta,
aut
alia
externa
auxilia
similia,
diu
corpori
adhae¬
rere
sinas.
nam
etsi
eiusmodi
medicamentis
constent,
quae
robur
adferre
possunt,
tamen
si
diutiùs
incumbant,
virium
resolutio¬
nem,
&
imbecillitatem
gignunt.
MATHETES,
Quid
de
suffimen¬
tis
scitu
dignum
habes
praeceptor?
SVFFIMENTA.
GERON,
Suffimenta
varij
sunt
generis,
partim
ad
valetudinem
tuendam,
partim
ad
morbos
curandos
comparata:
alia
ex
rebus
odo¬
ratis,
benzuino,
styrace,
ladano,
mosco,
cybeto,
ambaro,
carbone
salicis,
&
similibus:
alia
foetidis,
castoreo,
galbano,
bitumine,
lapi¬
de
gagate,
&
seminibus;
alia
ex
vtrisque,
vt
mastiche,
galanga,
gallia,
ladano,
castoreo,
bdellio.
Haec
graeci
veteres
suffimina
[GR]θυμιάματα,
&
κύφι[/GR]
appellarunt.
MATHE.
Quibus
formulis
parantur?
GERON,
Odorata
orbiculari,
nunc
maiore,
nunc
minore
interdum
glan¬
des
repręsentant:
interdum
auiculas,
quę
vulgò
cypria
vocantur.
aliàs
pastillorum,
vt
qui
ex
alipta,
vel
mosco,
vel
gallia
moscata
in¬
scribuntur:
aliàs
pulueris
crassi
modo
fiunt.
MATHETES,
Ad
quos
morbos
potissimum
fuffimina
adhibentur?
GERON,
Quę
boni
sunt
odoris,
animales,
vitalésque
vires,
cùm
alio,
tum
pestilentię
tem¬
pore
corroborant,
recreántque,
&
vitiosum
aërem
corrigunt,
sicut
Hippocrates
olim
Athenis
ostendit,
qui
igne
ex
sertis,
flo¬
ribus,
&
vnguentis
odoratis
excitato,
pestilentiam
ex
Aegypto
illatam,
propulsauit:
nec
non
praesidio
sunt
&
resolutis,
&
ijs,
qui
syncope
deficiunt,
si
roborantibus
stomachum
cataplasmatis
ad¬
misceantur:
item
illis,
qui
se
à
morbo,
praesertim
febrili
recolli¬
gunt.
Adhaec
naribus
admota
destillationes
ex
capite
in
partes,
subiectas
concoquunt,
grauedines,
obstructionésque
liberant,
&
purgant:
cerebri
ventriculos,
&
ea
quae
pectori
inhaerescunt,
con¬
coquunt:
nec
non
ad
frigidos
iecoris
&
vteri
affectus
mirificè
va¬
lent.
sicut
etiam
foetida
ad
strangulatum,
&
procidentiam
illius
ef¬
ficacia
sunt.
Mixta
ad
pulmonum,
&
articulorum
vitia
opitulan¬
tur,
vt
in
exemplis
condisces.
SVFFIMEN
EX
PVLVERE
AD
animae
defectionem.
Thuris,
mastiches,
singulae
vnciae:
corticis
citri
sicci
semun¬
cia:
agallochi,
styracis
calamitae,
calamenthae,
caryophylli,
singu¬
lorum,
drachmae
tres.
Ex
his
in
puluerem
redactis
fiat
suffitus
ante
accessionem
febrium,
in
quibus
anima
deficit.
Suffitus
vsus.
Suffituum
for¬
mae.
Suffitus
quibus
conferant
morbis
Hippocratis
con¬
flosilium.
Suffitus
ex
pul¬
uerè
ante
acces¬
sienem.