867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 847
nullae morbi gallici reliquiae, post corporis totius curationem,
remanserint. Si igitur crus, vel brachium, vel aliud membrum in
fectum sit, suffitum per fundibulum excipiat: sic autem, vt prius
corporis totius habeatur ratio. MATHETES, Súntne aliae adhuc
suffiminum odoratorum species? GERON, Sunt vtique nonnul¬
lae compositiones tum solidae, tum humidae, quae gratum odo¬
rem vel in vestimentis, ac corporibus excitant, vel naribus ad mo¬
spiritus animales recreant, refocillántque, & contra pestiferum
aërem vitiatum corpus muniunt, quas loco oenantheriorum
pud veteres, hodie adhibere possumus.
MALVM AMBARVM
SEV ODORATVM.
Pulueris violacei sesquidrachma: rosarum, maioranae, sty¬
racis calamitae, ladani, drachma: caryophyllorum drachmae duę:
benzoini, nucis moscatae scrupulus: ambari scrupulus semis. mas¬
sa fiat ex aqua rosarum, in qua maduerit tragacanthum, & gum¬
mi Arabicum. haec momento olei, vel cinamomi, vel caryophyl¬
lorum, vel nucis moscatae, pro cuiusque arbitrio imbuatur.
ALIVD AD PESTILENTEM AEREM.
Ladani, styracis calamitae, singulae drachmae: caryophyllo Suffimen ad pe¬
rum sesquidrachma: caphurae, nardi, nucis moscatae, singulorum
grana septem. omnia in puluerem tenuem contusa, commixtá¬
que, ex aqua rosarum, in qua tragacanthum, & gummi Arabicum
maduerit, redigantur in orbiculos.
PVLVIS VESTIBVS GRATVM
odorem, ex violis comparans.
Violarum, rosarum, singulae semuncię: maioranae siccae vn¬
cia: radicis iridis florentinae libra: calami aromatici drachmę sex:
caryophillorum drachmae tres: mosci scrupulus misceantur. so¬
let etiam alius violaceus odorus in officinis parari.
VNGVENTVM ODORATVM.
Mosci, ambari, zibeti, singulorum grana quatuor: ex
leo amygdalino dulci in vnguenti formam rediguntur. Vel,
Olei nucis moscatae expressi drachma: zibeti optimi scru¬
pulus: mosci electi grana sex: olei spicae, lauendulae, vtriusque gut¬
tae duae, vel tres. misceantur, fiatque vnguentum, quo nares, frons,
aliaeque nobiliores partes cùm corroborandi, tum praeseruandi
gratia, illinuntur.
AQVA DAMASCENA VVLGO DICTA.
Cinamomi vncia, carvophyllorum semuncia: samsuchi,
rorismarini, florum peseudonardi, seu lauendulae, foliorum lauri,
SS 2
Malum odora¬
tum, seu pomum
ambari.
Suffimen ad pe¬
stileatem aërem.
Puluis ad vestes.
Aqua Damasce¬
na odorata.