867
Balneum ex la¬
cte quibus prosit.
Balneum ex vi¬
no quibus prosit.
Baleum ex oleo.
Balnei ex oleo
parandi modus
& vires.
Insessus quid &
quibus vtilis.
Insessus ad anum
prolapsam.
Insessus ad nimi¬
um fluorem men¬
struorum.
862 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
plici, siue cum alijs cocta balneum fieri potest? GERON, Ex lacte,
cte quibus prosit. aut vino, aut oleo. Ex lacte autem ad emaciatos, viribus destitu¬
tos, & alimenti indigos: ex eius sero, ad pruritum, & calorem cu¬
tis, maximè ad puerorum exanthemata: ex vino ad membra debi¬
lia corroboranda. MATHETES, Quomodo ex oleo?
BALNEVM EX OLEO.
GERON, Olei, quod solio immittetur, quinta pars ad ig¬
nem calefiet: reliqua portio deinde calafactae adijcietur, atque sic
aeger in illud descendet. MATHETES, Quem vsum habet balne¬
Balnei ex oleo um ex oleo? GERON, Confert febribus cum frigore accidentibus id
doloribúsque neruorum inde ortis, conuulsioni ex punctura, aut
vulncre factae: calorem natiuum corroborat: materiam noxiam
resoluit: adhaec doloribus articulorum prodest, membrísque las¬
satis, nec non colico affectui, excrementorum, aut flatuum reten¬
tione orto, si admixta fuerint quae discutiunt: calculi exitum è re¬
nibus promouere, & dolorem tollere vsu comprobatum est.
Quidam etiam huius beneficio calculo in canali penis retento li¬
beratus est: vrinae retentioni opitulatur. Quòd si vulpes in oleo
cocta fuerit, articulorum doloribus, & podagrae vnicè succurrit.
In omnibus balneis manufactis cauendum est, ne imbecilli cor¬
pore illis insideant. MATHETES, Quid ergo agendum si aegri il¬
lud ferre, aut etiam habere nequeant, morbus autem requirat?
GERON, Insessu vtentur? MATHETES, Quid vocas insessum? GE¬
RON, Dimidium solium, quod Graeci ἐγκάθισμα vocant, cui aegri
ad ventriculum vsque tantummodo insident, cruribus & bra¬
chijs exemptis: vulgò appellant semicupium, singularium quo¬
rundam membrorum affectibus accommodatum praesertim re¬
num, coli, ilei, & ani vitijs, & vulneribus conuulsionem minan¬
tibus, MATHETES, Formulas quasdam ad insessum praescribas:
INSESSVS AD ANVM PROLAPSVM.
GERON, Foliorum plantaginis manipulus vnus: rosarum
rubrarum manipulus dimidius: in aqua decoquantur, cui cha¬
lybs antea intincta fuerit.
INSESSVS AD NIMIVM VTERI FLVO¬
rem & haemorrhoidas ani.
Plantaginis, polygonij, equiseti, rubi foliorum, singuli ma¬
nipuli: rosarum pugilli quatuor: malicorij vncię duae: radicis sym¬
phyti sescuncia: calicum glandium vncia. Decoquantur in aqua
pluuiali cui ferrum, aut chalybs candens sit intincta.
INSESSVS AD RENES INFLAMMATOS.
Maluae hortensis, altheae, singulorum fasciculi manuales
quatuor: seminis lini, foenugraeci, singulorum vnciae duae. Deco¬
quantur