867
Ad vesicam cal¬
culosam.
Insessus ad prouocandos menses
Insessus ad men¬
ses induratos &
tumores natura¬
lium.
Insessus ad bae¬
morrhoidas.
Insessus ad vte¬
rum inflamma¬
tum.
864 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
haberi possit, singulorum manipuli quatuor: fęnugraeci, seminis
carui, cumini, anisi, foeniculi, singulorum vnciae duae: baccarum
lauri semuncia Quòd si varij sint affectus, eorumque caussae di¬
uersae, plura medicamenta instituto idonea adijcere licebit: vt si
emollitione opus sit, folia maluae, altheae, parietariae, ac violarum
addes. sin autem incisio quaedam, aut meatuum apertio requira¬
tur, radices asparagi, rusci, apij, adiungentur. Ad vesicam calculo¬
sam eiusdem vtendum, ita tamen vt ruta addatur.
INSESSVS AD MENSTRVA PRO¬
uocanda.
Arthemisiae, rorismarini, thymi, marrubij, nepitae, singulo¬
rum manipuli duo: sabinae manipulus: foliorum lauri pugilli
tres: florum rorismarini, sambuci, singulorum pugilli duo: radi¬
cis cyperi vnciae duae: granorum iuniperi contusorum sescuncia.
omnia incisa sacculóque condita, coquantur ex aqua fluuiali,
quanta ad insessum requiritur.
ALIVS.
Nepitae, artemisiae, thymi, saluiae, singuli manipuli: folio¬
rum lauri, filicis, singulorum manipuli duo: florum sambuci pu¬
gillus: radicis valerianae, apij, petroselini, foeniculi, singulorum
vnciae duae. Ex his in aqua decoctis fiat insessus, quo manè & ve¬
speri ante cibum vtendum est.
ALIVS AD MENSTRVA INOVRATA,
tumorésque & dolores naturalium.
Ex decocto foenugraeci, seminis lini, pulegij, arthemisiae, cu¬
cumeris syluatici, radicis liliorum alborum, nec non dendroma¬
lachae foliorum, omnium quantum conuenit: insessus fiat, vel
balneum simplex dulcis aquae, emolliens & humectans. An¬
tea verò quàm vtaris, aluus subduci leuaríque vesica debet. nam
his oppletis, & vterum qui medius inter illa consistit praementi¬
bus menstrua nimia angustia cohibentur, tardanturque.
INSESSVS ADD HAEMORRHOIDAS.
Verbasci, plantaginis, singuli manipuli: florum verbasci pu¬
gillus: seminis lini vnciae duae: corticum malorum punicorum,
balaustiorum, rhus obsoniorum, baccarum myrti, singulorum
sescuncia. In aqua & vino austero decoquantur ad insessum
INSESSVS AD INFLAMMATIONEM
vteri.
Ruta, pulegium, nepita, marrubium, thymus, arthemilia,
althaea & similia ad insessum decoquantur. post huius vsum, vte¬
rus oleo laurino, vel nardino, vel anethino vngatur.
Insessus