1343
PRAEFATIO.
lucem dare: quibus homines, huius prae¬
stantissimae vtilissimaeque artis cupidi, vti
fruique possint. Sed dicet aliquis, me his
meis editionibus plus nocumenti reipublice
adferre quàm emolumenti, cum vana
sit ars & scientia nulla: quae non de rebus
omnino certis, sed incertis et raro contin¬
gentibus, imò rarissime, aut fortè nunquam
multorum opiniones tractet. Neminem
enim hactenus nostro, aut superiori se¬
culo praestitisse, quae tam magnificè mul¬
tifariamque pollicentur huius artis Scri¬
ptores. Cum igitur fine careat intento,
omnia autem propter finem fiant, sequi¬
tur, nullam esse artem nullamue scien¬
tiam, & ridiculos illos atque stultos, qui
haec tractant, aut impostoribus inertibus
credunt. Quibus cum à praestantibus do¬
ctissimisque philosophis certis demonstra¬
tionibus satis superque responsum sit, pro¬
bataque huius artis veritas (praesertim
verò