1343
Propositio III.
Omne minerale, cuius non sit ter¬
ra, alienum est & inimicum huic ope¬
ri. Ex hoc excluduntur omnia quae
procedunt ab animalibus, vt sunt ca¬
pilli, sanguis, caro, stercus, oua, & si¬
milia: & etiam omnia animalia, vt te¬
studines, caragdi, talpae, ranae, apes, &
similia.
Propositio IIII.
Quaelibet res animata & procedens
à rebus inanimatis, inepta est huic ar¬
ti maiori. Ex hac propositione maxi¬
excluduntur omnes superfluita¬
tes animalium, & omnia vegetabilia,
& quae ab eis procedunt, vt puta vi¬
num, aqua ardens, oleum, mel, vrina,
sperma, & his similia.
Propositio V.
Omne quodin vna hora diei natu¬
ralis non potest ad ignem denigrari,
dealbari, & rubificari, non intrant in
compositionem huius operis, obti¬
nens locum masculineitatis.
Propo¬